290
Pax Italica, mi frater, facta sane signataque fuit, sed dicuntur novae intervenisse turbae et ex Montisferratensi praesidio nonnullos cum Hispanis sociasse consilia, quod cum intellexissent caeteri - et quidam nomine Itali, reipsa Galli erant - admissas eorum opera in urbem arcemque cohortes quatuor, inter quas est et ille, cujus tribunus est Bulionii frater2, Hispanos iterum ad urbem movisse, sed conatu irrito, cum tam diu defensa rebus arctis multo nunc facilius sit substitura affluente victu et milite.
In aula regnat adhuc cardinalis3 aegrotante non citra periculum Cadomi custode sigillorum Marillaco4, cui crimini datur, quod Sabaudum5 literis animaverit ad sua tuenda.
Regina mater6 nudiustertius fuit ad Sancti Germani pauxillo tempore, ita ut ibi cibum non sumeret. Regem allocuta est, sed primum praesente praefecto custodiae regiae, qui sororem cardinalis in matrimonio habet7; deinde cum ejus praesentia offendi matrem rex videret et in interius conclave cum ea secederet, subsecutus est Suffranus regi a confessionibus8 cardinali addictissimus: ita ut nulla reginae occasio data sit animum regis avertendi ab his quae sequitur consiliis.
In Provincia flagrat magis magisque seditio exercitus induta specie. Etiam hac in urbe ex annonae caritate motus tumultus magistratuum non tam auctoritate quam precibus sedatus est.
Exspecto Conventus Hollandiae exitum super civilibus et Ecclesiae negotiis et Deum rogo te, tuam9, tuosque incolumes servet una cum optimis parentibus.
Halsius10 an venerit scire cupiam.
Lutetiae 22 Novembris 1630.
Tibi addictissimus
H. Grotius.