eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1561. 1630 november 27. Van C. Salmasius1.

    Qui cessationis tuae causas a te expetebam, nunc tibi meae cogor reddere, summe virorum, quibus intermissum officium litterarium potius quam omissum excusem. Sane quod in respondendo solito tardior fuerim, multa afferre possum. Domesticas primum occupationes, et quaedam πεϱιστατιϰὰ, quae ab illo tempore meae spontis non me esse siverunt. Deinde et valetudinem tentatam non tam illo morbo perniciali, quam ἀϰηδίᾳ quadam et rerum omnium, imo et hominum satietate. Quis enim hodie vivere volupe habeat, hoc praesertim saeculo, quo nisi parem te geras improbis, vix probari possis? Unus aut alter saltem efficitis, ut ne ἀποϰαϱτέϱησιν optare libeat, ut tu et amplissimus Bignonius noster2, quibus tertium vix invenio, quem adnumerem. Nam quid ego dicam de illo amico quondam nostro3, cuius causa cum omnia semper facere studuerim, quemque etiam nuper adiuverim totis viribus in illa liticula, quae eum in hac Curia hactenus cum consortibus exercitum habuit, eam tamen vicem rependit, ut nunquam ulla in re a me rogatus sit, nisi frustra. Cum ante mensem eum interpellassem de obtinenda ab amico4 Canonum Arabicorum collectione5, cuius ipse salivam mihi moverat, et spem etiam habendae ostenderat, tergiversationes quaesivit, et honeste quidem, sed satis aperte operam suam ad hoc negavit. Valeat igitur ille et alios quaerat, qui tam sterili amico gaudere queant. Eum ego suspicor aeque doluisse nomophylacis6 remotione, quam laetatus fuerat Aurelianensis7 morte.

    293

    Ut audio sane turbae sunt in aula et schismata, quae quo tandem eruptura sint, Deus novit scilicet, sed et hominum sagaciores praevident. Hae dividiae urbem nostram servarunt ab imminenti immani vexatione ac praesidii militaris impositione, qua se multandam putabat ob rebellionem vel pertinaciam potius in repudiandis electionibus.

    Respondi Vossio nostro8, et literas ad eum, si placet, curabis ....

    Vidi editionem Iustini9 nitidam, ita me Deus amet, atque elegantem. Tam politos ac lepidos characteres in ea urbe reperiri vix putassem. Probassem tamen magis - ut libere dicam quod sentio - notas in ultimum reiici locum, nec nitorem textus tot paragraphis et litteris insertitiis maculari.

    Puto te vidisse Miscellas Exercitationes Petavii10, quas Iuliano addidit. Similes sunt caeteris eius in me scriptis. Quod si illa omnia peccassem, quae adnotavit, non tamen deesset, quo gloriari possem, adeo pauca ea sunt contra immanem numerum τῶν οὐϰ ἐσφαλμένων. Atqui vel ea ipsa, quae pro culpis numeravit, in laudum habenda censu diligens aestimator videbit. Ridiculus plane est in observatione prima de Hessenis11, ubi omissionem typographicam unius voculae mihi imputat, atque in eo triumphat, et in tantum stupidus est, ut persuaderi posse speret me eo stupore fuisse, ut crediderim solem nocte lucere. Talis est in omnibus. Si ullus modus aut finis futurus esset cum huiusmodi hominibus altercandi, facile ac libenter omnia confutarem. Sed nulla adeo manifesta dari potest veritas, cui manum dare suatineant.

    Accepi nuper litteras a Germano quodam Iohanne Weitzio12, Grotta Thuringorum scriptas: nec homo mihi notus, nec locus. Si tua opera notius utrumque mihi fieri queat, fac quaeso sciam de homine praesertim. Nam Thuringos ex Geographia novi. Apparet hominem esse in hoc nostro ludo doctum. Petit a me Valerii13 codicem manu scriptum, et Marium Victorem14. Neutrum habeo nunc, utroque usus sum a Iureto15. Ei rescribo, si qua tibi erit occasio litteras recte ad eum curandi, in meam gratiam hoc enitaris, rogo. Fortasse hoc et illi tribueris, si

    294

    quidem tibi non ignotus sit; Francofurtum ad Moenum ex ipsius praescripto eas destinavi ad tabernam librariam Clementis Schleichii16.

    Amplissimum Bignonium saluto teque salvere iubeo.

    Divione, V Kal. Decemb. MDCXXX.

    Notes



    1 - Gedrukt Salmasii Epistolarum Lib. I, p. 48; Ep. ad Gallos, p. 457. Antw. op no. 1546; beantw. d. no. 1579.
    2 - Jérôme Bignon; zie over hem III, p. 154 n. 5.
    3 - Nic. Rigaltius - Rigault -; zie ook nos. 1528 en 1546.
    4 - Christophe Justel. Vgl. no. 1544, p. 270 en III, p. 212 n. 8.
    5 - Vgl. no. 1544, p. 269 en n. 8 aldaar.
    6 - Michel de Marillac, die als guarde des sceaux van zijn functie was ontheven en gevangen gezet; zie III, p. 53 n. 11.
    7 - Gabriel de l'Aubespine, bisschop van Orléans; zie no. 1528, p. 244 n. 3. Hij was op 15 augustus 1630 overleden.
    8 - Wellicht de brief, die in Salmasii epistolarum lib. I als no. XXIV voorkomt op p. 50 gedateerd op IV Cal. Nov. MDCXXX, dus 28 november 1630; hij komt niet voor in Gerardi Joan. Vossii et Clarorum Virorum ad eum Epistolae Collectore Paulo Colomesio, Londini MDCXC.
    9 - Iustini in Historias Trogi Pompeii epitomarum editio nova, accurante Matthia Berneccero; vgl. no. 1523, p. 236 en n. 4 aldaar.
    10 - Dionysii Petavii Avrelianensis e Societate Jesv, Miscellaneae Exercitationes op p. 341 vv. van pars secunda van Petau's Julianuseditie; voor Petau's Julianus editie zie no. 1545, p. 271 n. 1.
    11 - Zie op. cit., p. 346.
    12 - Joannes Weitz (1576-1642), Duits klassiek filoloog. Inderdaad publiceerde hij nog in 1630 zijn Observationes in Valerii Flacci Argonauticam, Leipzig.
    13 - Gaius Valerius Flaccus Balbus Setinus, Romeins dichter (1e eeuw n. Chr.). Hij verheerlijkt in een uit acht boeken bestaand epos Argonautica de tocht van keizer Vespasianus (69-79; geb. 9) naar Brittannië.
    14 - Marius Victor, christelijk dichter uit de 5e eeuw afkomstig uit Marseille. Hij schreef een bewerking in verzen van Genesis 1-19 in 3 boeken onder de titel Alethia.
    15 - François Juret (1553-1626) uit Dijon. Er bestaan van hem aantekeningen in ms. op Victoris Massiliensis, Bebiani et aliorum pia Carmina, Parijs 1560; zie Papillon, Bibl. des auteurs de Bourg. I, p. 359.
    16 - Niet nader geïdentificeerd.