Vides, frater optime, exemplum literarum, quas a Schickardo2 accepi, cui
298
viro et mei amanti et publico utilissimo ut satisfaciamus rogo, primum ut, siquos reperis mensores peritos, nodum per eos solvas, quem fine literarum proponit, deinde ut literas has, quas apertas ad me misit, cum Turcicis quaestionibus Golio3 commendes et ipsius et meo, siquid id ad rem facit, nomine.Quid est de Phaenissis4, quid de Iure belli5, quid de Iure Batavico6? Quid molitur Vossius7, quid Scriverius8? Nam Episcopius9, quid moliatur, per te scire aveo eique per literas precor fausta omnia.
Res Italiae ad pacem magis magisque procedunt, maximo jam parte eorum, quae convenerant, ad exitum perducta. Nec in reliquis difficultas praevideri potest, quanquam longe alia jactantur apud vos ab iis, qui se quietos fore non existimant, nisi nos inquieti simus. Sed sua quibusque res agenda est, nec circumspectanda consilia eorum, a quibus auxilia tam tarde procedunt.
Manet hic gravis annona10, cui apud vos obviam iri coeptum gaudeo. Neque improbo in bellum necessaria parari, dum id eo fiat animo, quo tutior honestiorque pactio impetretur.
Exspectabimus post tuum et aliorum judicia de Tileni libello11. Non posse heic edi video, quia romanenses nihil magis metuunt quam ne nostrum dogma perrumpat, ut quod sibi magis incommodaturum putant, quam illud quod satis nudum se praebet fatali isto lateri.
Meermanno12 rogo dicas optima me ei toto animo precari et, siquid me consiliis juvare potest, id quoque gratum fore.
An regina mater13 flexura sit animum hactenus intractabilem, dies pauci nos docebunt. Sane tentantur omnes viae.
Vale cum parentibus optimis, conjuge14, liberis, amicis.
20 Decembris 1630.
Audio edi sine publico imperio responsum adversus Apologeticum meum15. Rogo inquiras.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.