eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1582. 1631 februari 10. Van I. Dorislaus1.

    H. Grotio Dorislaus S.

    Binas a te accepi fere eodem tempore, non sine dolore tam diu dilatae felicitatis, quae nunc e duarum concursu cumulatior est.

    Galliae vicem tot simul malis oppressae, quae ex litteris tuis et recentioribus exinde nunciis intelleximus, equidem doleo. Sed frequens talium usus populum vestrum obarmavit ad patientiam. At noster hic delicatus insolens malorum et impatiens sola annonae caritate exanimatur. Pestis enim et quae peste gravius timebantur, legum poenae, iam deferbuerunt, sed acrius exarsurae, nisi subditorum obsequium cum imperio principis2 moderatioribus consiliis temperetur. Pax3, quae pluribus, sub initium, nolentibus erat, iam consensu colitur, nisi quod eum regina4 simulet. Caeteri, qui vel autoritate vel gratia apud regem valent, a partibus Hispanorum firmi sunt, eo potissimum consilio, ut res Batavorum, quae sui magnitudine irritarunt invidiam, deprimantur accensis in id mirifice quoque plebis studiis, quae civium suorum in Amboina per cruciatus necatorum ultionem festinat. Sed haec facilius est minari quam exsequi. Interim aula ludis et histrioniis personat redeunte post abortum ad intermissas voluptates regina, cuius studia pari comitate et contentione maritus celebrat.

    Ego post biduum redire Cantabrigiam statui redditurus pro mea virili celebritatem loco, quem adhuc multi defugiunt, redditurus etiam vires, si per ingenii imbecillitatem liceret. Saltem totus in illo sum, ut inquinatos sophisticae sordibus nobilium adolescentium animos ad purioris philosophiae fontes iurisque publici studium et historiarum exempla revocem. Qui conatus mei, si consiliis et monitionibus tuis iuvarentur, efficacius prodessent. Qua in re Whartonii nostri5 felicitas, qui te fruitur, et tua simul humanitas, qui totus illi pates, saepius inter nos praedicantur, apud Wottonium6 praecipue, quo virtutes tuas nemo magis

    326

    intelligit et miratur. Multum ille temporis et diligentiae in Apologetico tuo7 collocavit hoc eventu, ut furenter irascatur nostratium immanitati.

    Vale.

    X Febr. MDCXXXI. Westmonasterii.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 1631 Dorislaus.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Voor de schrijver zie no. 1518, p. 228 n. 4. Niet ondertek.
    2 - Karel I, koning van Engeland.
    3 - De vrede tussen Engeland en Spanje was op 5 november o.s. 1630 te Madrid gesloten. Vgl. no. 1572, p. 307.
    4 - Henriette-Marie van Frankrijk, koningin van Engeland.
    5 - Philip Wharton; vgl. no. 1518, p. 229 n. 8.
    6 - Sir Henry Wotton; zie no. 1518, p. 229 n. 7.
    7 - Apologeticus eorum qui Hollandiae ex legibus praefuerunt, Parijs 1622; Ter Meulen-Diermanse, no. 880.