eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1593. 1631 februari 24. Aan C. Salmasius1.

    Cl. Salmasio H. Grotius S.

    Atqui nunquam illud verius: duo cum faciunt idem, non est idem2. Tuarum epistolarum, ut orationum Demosthenis3, meliores eae, quae longiores; ego brevitate hoc consequor, ut minus peccem. Tua tempora siquis inverecundius irrumpat, aut adversus rerum naturam est impius aut adversus Ecclesiam sacrilegus; ego maximo otio non tam fruor quam ut podagrici aegroto et, si maxime studere velim, non patitur turba congerronum, quorum nemo me ea docebit, quae ex literis tuis possum discere. Quare tu quidem quem voles, aut potius quem ferent occupationes modum scribendi tibi statues, ego vero, etiamsi brevissima scripseris, longa ea mihi faciam saepius lectitando. Sum enim tuorum non tantum lector diligens, sed et alios esse tales volo. Itaque neminem a colloquio meo dimitto non ante monitum, quantum ex postremi atque etiam inter tua excellentissimi operis lectione proficere possit. Plane qui te indefensum Lutetiae velit, ei opus est, ut Bignonium4 et me occidat. Et de me quidem facile est a meis fastidito, ab externis recepto varie, ut sunt tempora. At Bignonium siquis interfecerit, eum spondeo in funere ejus non appariturum. Vel umbra satis est. Non possum tibi dicere, quantum in dies gliscat auctoritas viri haud dubie eruditissimi eorum, quos toga complectitur. Nec in alio certius literis et literas amantibus praesidium. Quod ad eas, quas a te ante has acceperam, non responderim, eadem quae nuper causa fuit, quod, siquid restet de negotio Lugdunensi5, in eo te mallem uti viri prudentissimi parentis tui6 et amicorum aliorum quam meo consilio. Nam neque tibi suadere quicquam velim, quod sit contra μεγαλήτοϱα ϑυμὸν7, nec videri volo te tanquam telo uti in eos, a quibus male sum habitus.

    Caeterum ignorare te non patiar Vossium pertaesum μιϰϱολογίαν Lugdunensium ἀγωνοϑετῶν Amstelodamum ire8, evocatum honorario bis mille et sexcentorum florenorum in annos et habitatione commoda. Molitur enim ejus urbis senatus, non quidem universitatem justam, sed quandam eruditorum coloniam, ut qui caetera omnia abunde habent ex omni terrarum angulo, ne hoc quidem commeatu destituantur.

    Exspectantur ibidem ex novo federe Persae habituri Mahumetanae religionis usum in ea urbe, ut nostri suae in Perside. Id ad excitanda magis magisque Arabica studia pertinebit.

    344

    Iohannes ille Weitzius Grottensis9 mihi hactenus et iis, qui ad me ventitant, incognitus, sed literas se curaturum homo Germanus recipit Germanica, ut spero, fide.

    Vale, vir incomparabilis, et omnes in te latratus fortiter contemne gnarus nec lucem esse sine umbra nec gloriam sine invidia.

    VI. kal. Martias anni MDCXXXI Lutetiae.

    Adres: A monsieur Monsieur de Saumaise A Diion.

    In dorso: 24 Februarij ann. 1631.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, coll. R.K. Q 3. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 102; Ep. ad Gallos, p. 317. Antw. op no. 1584. Niet ondertek.
    2 - Vgl. P. Terentius Afer, Adelphi 5.3.37.
    3 - Vgl. no, 1584 aanhef.
    4 - Jérôme Bignon; zie III, p. 154 n. 5.
    5 - Zie no. 1552, p. 281 en n. 8 aldaar.
    6 - Bénigne de Saumaise; zie no. 1552, p. 282 n. 1.
    7 - Homerus, Ilias XI 403; Odyss. V 298.
    8 - Vgl. no. 1585.
    9 - Zie no. 1561, p. 293 en n. 5 aldaar.