Faciam, vir doctissime, quod pauperes debitores solent, qui de amicorum aere persolvunt, quod non possunt de suo. Rogaveram Salmasium2, non meo tantum, sed tuo quoque, quod ille plurimi facit, nomine, ut, si quid inter legendum, quas transmiseras, paginas, observaret, ejus ne teque meque atque omnes nostri similes, id est ipsius ac literarum studiosos, expertes sineret.
Inveni cum hac in re, ut in omnibus antehac comem ac facilem. Ego quae ab eo accepi bona fide tibi remetior tuoque permitto arbitrio3. Nihil non probabile invenio nec alia esse possunt, quae a tali judicio proficiscuntur. Illud de Otrera aut Otrerea certissimum habeo. Nam Orithya Atticum nomen est.
Nihil nunc addam, nisi optare me, ut omnia tibi prosperrima eveniant, sed ea lege, ut mecum tantundem optimo Lingelshemio4 preceris.
Lutetiae, 15 Aprilis 1631.