Accepi frater, non modo literas tuas, quas per tabellarium 7 Aprilis dedisti, sed et illas, quae mari cum Institutionibus2 venere. Carmen meo honori datum Barlaei3 esse arbitror.
In tuis miror ministrorum gliscentem quotidie audaciam et tam paucos esse qui occurrant; idque tam trepide. Ubi nunc Hollandica fortitudo? An nominis controversia fuit, propter quam tantum sanguinis, tantum pecuniae profusum est? Nec an ecclesiasticis serviendum, sed quibus quaesitum est? Videamus quid de praecipuo Hollandiae munere futurum sit. Erit id quoque ominis loco, Maeslandii4 literae ad Perinum5 delatae sunt.
Hohenloii comites6 iter in aliquam Galliae partem, inde in Angliam porro, ut puto, in Batavos cogitant.
In Italia certa pax. Res cum Guastallo7 et Sabaudo8 compositae. Promittit imperator9 dare investituram et Mantuam reddere; id ubi confectum erit, reddet rex10 quae tenet Sabaudo. Praeter Segusionem et Avelianam, quae Helvetiis dabit custodienda, donec Rhaetis, eorum sociis, factum sit satis. Haec pax nos onerabit. Nam sex millia sub marchione S. Crucis11 in Belgiam veniunt.
380
Tempestas, quae hic orta est, nondum desaeviit, imo ipsa quietis specie minatur graviora. Regina mater12 Compendio discedere praefracte abnuit, ni trahatur, eo obstinatius, quia ad tam invidiosa venturum regem non putat. Frater regis13 in Lotharingia est et rex ipse post hos sacros dies putatur in proxima ei fini iturus, ut in tempore periculo occurrat. Cardinalis14 se non deserit, sed, ut multi judicant, vix erit, ut diuturnet. Edictum regis, quo damnantur fratris comites15, Divione quidem probatum est; non et hic, ubi curia est. Voluit parlamentum relegere quae olim in causis similibus acta sunt. Et ipse frater regius per suum procuratorem libellum promi jussit, quo edicti promulgationi se opponit et Riceliacum aperte accusat male gestae reipublicae gnarus multa ab eo facta, quibus senatus offenditur.
Parentibus rogo omnia a me preceris prospera tuaeque ac tuis.
Vale.
18 Aprilis 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.