Iam tandem vir es et virorum quidem suavissimus, praestantissime Groti, qui eiurata illa merito mihi invisa brevitate ad longiores epistolas redisti. Quid enim putabas? Me contentum esse posse pauculis lineis ab eo, quem maxime amarem, qui ad eum modum scriberet quique grandiores paginas nullo labore conficere posset? Quid, si sitienti et apud te caenanti parvum adponi poculum iuberes idque semiplenum, an gratum faceres? Fac me unum esse ex illis tuis congerronibus, qui totos tibi plerumque dies surripiunt: ecquid enim dubitas, quin ex eo numero futurus sim parsque tuorum gregalium, si hodie adessem? Quod igitur temporis praesenti non invitus dares, cur eius particulam invideas absenti et consuetudinem illam priscam requirenti? Quantulum morae est horae quadrantem ad mensuram addere longiori texendae epistolae, praecipue quam amico hoc desideranti et ambienti imputes? Recusationis huius nulla mihi est excusatio. Nihili certe illa est, qua prius usus es, cum ita diceres hoc in reverentiam meorum studiorum te facere2, quod occupationibus, quibus distinerer, molestus intervenire nolles. Ain tu vero? Atqui sic velim credas me, si districtissimus essem, otium et requiem iucundissimam ex tuis litteris esse petiturum; si autem otio vel affluentissime abundarem, quod etiam plusquam volo adest, nihil agenti occupationis exoptatissimae atque utilissimae loco easdem futuras. Si aliter sentis, aut parum tibi notus es aut parum me nosti.
Ad eam nunc epistolae tuae partem venio, in qua de negotio Lugdunensi obiter tangis. Restet vero de eo aliquid, an nihil supersit sperandum, ad curam meam amplius pertinere non postulo. Non quin me libens permittam amicorum parentumque3 arbitrio. Sed nec illi quidquam mihi suadere praeter animi voluntatem velint, cum videant minime me ad eas fortunae angustias redactum, ut omni-
382
bus elictis rebus patriaque ad honestum exilium currere debeam, quo me sustentem. Gratulor Vossio4 iam nostro, cui nec solum nec coelum vertenti sedes in meliori ac pinguiori arvo metari contigit. Hoc studia eius merentur, hoc diligentia, hoc exquisita in omni genere scientiae doctrina.Noster ille5, quem nosti, nuper a me per litteras petiit, ut sibi quicquid habeam in Tertullianum mitterem. Velle enim Parisienses typographos novam huius authoris editionem adornare. Vide hominis frontem, immo potius vide hominem nullius frontis. Quid apparet nescio. Totum fortasse Tertullianum dare proponit. Si in parte offendit ac pene periit, quid faciet in toto? Fortasse et characterem hominis Christiani ex idea Tertullianica, quem dare olim cogitavit, nunc reponere parat. Profecto si eum nobis ad genii sui specimen, quod potius puto, effingit, larvam pro vero vultu habebimus. Frustra enim contendit persuadere nobis, quae sua credit Ecclesia, Tertulliani Ecclesiam credidisse. Quod tamen efficere conatus est in Observationibus, lib. II ad Uxorem, quo loco notavit aevo Tertulliani fidem Ecclesiae Christianae eam fuisse circa Sacramentum corporis et sanguinis Christi, quam hodierni Christiani profitentur. Quid censes, ut ad me redeam, me illi homini respondisse, qui parum pudenter a me illa flagitabat? Haud parum impudenter negavi. Hoc illum affectare ac dedita opera eniti video, ut omnem mihi facultatem adimat ullius in posterum Tertullianici tractatus cum meis commentariis aut notis emittendi.
Finiam, si te rogavero Bignonio6 amplissimo meo nomine salutem impertire.
Vale.
Divione, XI Kal. Maias, MDCXXXI.