Frater carissime,
Res Galliae adhuc in pace sunt, si vultum reipublicae respicimus; si interiora rimamur, male se habent. Regina senior2 Compendii custodita. Frater regius3 in
390
Lotharingia. Edictum regis4 adversus fratris comites in parlamento expensum duas sententias peperit, alteram orationem habendam ad regem, qua dissuadeatur edictum, alteram injungendum procuratori regio5, ut inquirat in ea facta, quae edicto continentur. Cum paria fuerint suffragia, res aut ad regem referenda aut ad majus consilium mittenda erit. Utraque sententia cardinalis6 potestatem infringit, qui sub nomine regio omnia vult agere sine arbitro.Miror apud vos supinitatem magistratuum non intelligentium in suae auctoritatis labe reipublicae periculum verti. Nec minus miror Lugdunensium iniquissimas querelas quasi, ut Itali iurisconsulti loquuntur in rebus similibus, scholam bannalem habeant. Eo vero veniri, ut ob tales controversias ad privata commoda spectantes impediantur negotia publica, pernitiosi exempli est. Illud de Amstelodamensibus, quod dicis, aliquid est, sed quantillum prae iis, quae fieri debebant?
Phaenissas7 exspectabo et Heinsianam historiam8, ubi erit commodum.
Vale cum parentibus, uxore9, amicis, bonis omnibus.
Cal. Maji 1631.
Tuus totus
H. Grotius.