Exhilarasti me, vir amplissime, cum filium tuum2 ad me misisti, bonae mentis indicia vultu animoque toto praeferentem. Etiam consilium probo, quod nobilissimae artium iurisprudentiae eum destinas. Opem, consilium et quicquid meae est copiae, lubenti animo obtuli in magna felicitatis parte reputaturus, si qua tibi in re tuisque gratum quid facere possim.
Ex patria nostra nihil adhuc video lucis affulgere ad spem meliorem. Locum illum principem ... tenet, filius hominis nobis quondam infestissimi, ipse parum aequus3. Manent Lupistenii captivi pastores4. Crescit insanabile vulnus et novum suboritur contumacia ecclesiasticorum et conspiratione adversus omnem publicam auctoritatem.
Interim principi Arausionensi5 res non pessime procedunt, quippe post tam inclitas domi ac longe victorias, filio6 ipsius Trajectinorum et Transisalanorum exemplo Hollandi primum, deinde et Zelandi certam fecerunt successionem in patris praefecturas, si quid ipsi humanum obvenerit.
Belli paratus utraque ex parte magni; arma tamen nondum se movent; puto, quod illi ex Gallia, alteri ex Hispania pecunias exspectent.
Vale, vir nobilissime, cum matrona7, ac liberis. Mea nunc patriam visit post quatuor annorum absentiam.
10 Maji, 1631.