395
Morbum tuum jam te reliquisse spero, mi frater. Ego Rhotomagi fui per hos dies ob negotium, quod Treselius2 habebat. Principis conatus multi putant in inducias desituros.
Hic res minantur. In Italia pax iterum labascit spe Gallicorum motuum. Bellegardius3 et Elbaevius4 contra quam dictum erat apud eum5 mansere et rex arma metuens auget Campaniae Picardiaeque praesidia. Praesides duo et senator Laisnaeus6, qui jussi erant in longinqua discedere, adhuc regis permissu in suburbanis agunt; sed orationem quam Senatus hanc ob causam ad regem habere vult, rex audire differt. Interim omnia regis edicta non ut per tot secula in parlamento, sed apud sigillum ϰυϱοῦντας magno in cardinalem7 odio, in quem supra aliam vim constitutum libellis saevit procerum plebisque indignatio. Iamjam certo cognoscimus, quod heri rumor tantum fuerat post mediam noctem ante diem Martis reginam matrem8 e custodia Compendium per fenestellam subterraneam evasisse et Helveticae mulieris habitu leve iter emensam pedibus, tardam alioqui, pervenisse ad carrucas, quae ipsam opperiebantur, earumque ope in finem Belgicum pervectam, ubi filium minorem9 exspectat, magno majoris dolore et odio maximo in cardinalem.
Salutem nostris.
25 Maji 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.