Omittere non possum, mi frater, Schickardi2 causa, cui jamdudum est quod
401
ad alia responsum debeo, rogare te, videas, num valetudo et res Golii3 patiantur, ut vitro sui simillimo prosit. Siquid scis, quando exiturum sit jus belli et pacis4, quando Phaenissae5, etiam haec intelligere erit voluptati.Aliud nunc literarum argumentum non habeo. Nam famam de fuga reginae matris ab omnibus creditam etiam maximis falsam fuisse ex uxore mea jam puto intellexeris. Ipsa in literis ad regem de hoc inimicorum suorum commento conqueritur. Regis frater6 in Lotharingia adhuc haeret et, quasi nihil sit quod agat, ducis ibi sororem7 amare dicitur. Habet tamen et Bruxellae suos; sed ibi non puto eam esse pecuniae abundantiam, ut inde sustentari possint motus externi.
Quid de fratribus Lupesteiniacis8 exspectabimus? Miror aliorum duritatem, aliorum negligentiam aut ignaviam.
Vale cum uxore9 ac tuis.
12 Iunii 1631.
Regina matri ita ablati sunt custodes, ut tamen aditus eminus equitatu obsepti sint. Ita elusa est Hispani legatio10, quae venerat oratum ipsi libertatem.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.