eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1644. 1631 juni 12. Aan G.J. Vossius1.

    Reddo tibi, Vossi, amicorum summe, quod a te acceperam. Commendaveras mihi de nota meliore baronem Georgium Slupeckium2: eundem tibi nunc aeque et, si fieri potest, magis commendo, ut amantissimum tui, ut amantissimum mei, quod ipsum apud te valere confido. Expertus didici et magnum in eo esse desiderium studia sua promovendi et in eos per quos profecit, animum gratissimum. Nunquam melius impenditur opera quam cum in tam bono solo laborat literaria cultura. Quare quod ante fecisti ipse, quod me facere voluisti, id nunc tu quoque facias rogo et felicissimae indoli inseras nunquam peritura prudentiae civilis et non inanis eloquentiae praecepta.

    De rebus novis aliquid adderem, sed praevideo vetera futura, priusquam ad vos veniant. Slupeckius quando iter per Britanniam instituit. Ego per uxorem sciturum me spero, quo loco se res tuae in florentissima urbe habeant3.

    Vale cum optima uxore4 et spe liberum.

    12 Iunii, 1631.

    Tuus qui semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 104.
    2 - Zie no. 1396, p. 51 v.
    3 - Vossius was in Amsterdam aan het nieuw gestichte Athenaeum benoemd.
    4 - Elisabeth Junius; vgl. III, p. 161 n. 9.