eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1646. 1631 juni 19. Aan Willem de Groot1.

    Incipiam responsum ab ultima literarum tuarum parte, in qua quod mones de vultu nostro hoc tempore non omnium oculis proponendo prudenter abs te cogitatum judico. Adde quod ita mihi semper ingenium fuit, ut non amem ista pompatica.

    Phaenissarum2 ad nos exemplaria mittas rogo, quanta commode per mare mitti poterunt. Siquis amicus huc ire anteverterit, aliqua saltem.

    403

    De Flandrica expeditione rumor hic est consilia principis per homines ipsius gloriae inimicos ad hostes emanasse.

    Regina mater3 de illo rumore, cui et ego et tota haec civitas fidem adhibueramus in literis ad regem conqueritur a cardinali4 confictum, ut talium rerum metu ipsa in longinquiora avehatur, neque puto eam conjectura falli, agitare hoc cardinalem, qui nunc in urbe est; Rex autem ad Sancti Germani vapidiuscule se habens, quam ob causam calidulis utitur. Mirum quam suspicio illa de minus firma regis valetudine adversus cardinalem cunctos excitet, et regii fratris5 spes omnibus ostentet.

    Captus est typographus, qui libellos in cardinalem perquam virulentos ediderat, et dubitatur, quis exitus futurus sit, si ad parlamentum appellaverit causis publicis privatisque in cardinalem incensum. Vident qui res suo nutu agunt, illam auctoritatem edictorum, quae a domestico regis comitatu petebatur, suspectam esse populo ita, ut nemo in eo edicto pecuniam credere voluerit. Nunc reditur ad parlamentum. Sed ejus senatores dicunt, antequam sententiam dicant, videndum, an tutum sit sententiam dicere et an maneat illud nuper regis decretum, quo ab omnibus negotiis publicis sine more arcentur.

    Argentoratum clausis jam aditibus obsidium exspectat nec id animi Gallis esse video, ut subveniant laborantibus. Quid Helvetii sint facturi, dubito. Italicae pacis ordinem invertere Hispani volunt et Mantuae restitutionem extremo servare loco fiducia haud dubie novorum in Gallia motuum, ad quod extincto religionis incendio non desunt novae faces.

    Vale cum optimis parentibus et amicis, nostrique memoriam servate.

    19 Iunii 1631.

    Adhuc precor Golium6 interpelles, ut si nihil aliud Schickardo7, ne frustra exspectet, significem.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 839.
    2 - De nieuwe uitgave, die dit jaar (1631) te Amsterdam het licht zag; Ter Meulen-Diermanse, no. 497.
    3 - Maria de Medici; vgl. nos. 1637 en 1638.
    4 - De Richelieu.
    5 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    6 - Jacobus Golius; zie III, p. 408 n. 9.
    7 - Wilhelm Schickard; zie no. 1366, p. 10 n. 7.