... Res, de qua scribis, an serio agatur nescio nec quicquam eius ad me pervenit ...2
Willem de Groot aan Joachim de Wicquefort, 25 juli 16313
Guilielmus Grotius Joachimo a Wickevoort s[alutem] p[lurimam] d[icit].
Infinitas tibi, vir clarissime, debeo gratias pro eo quem in fratrem meum testaris affectu, praesertim hoc tempore quo afflictos miseriae suae non relinquere imprudentis, amicitiam vero cum iis sociare qui cum adversa fortuna luctantur, etiam amentis esse, iudicatur. Tu longe aliter animatus, nam et homini non sua culpa exuli fidum te praestas amicum et unde alii refugiendi sumerent praetextum, etiam bene merendi captas occasionem.
336
Rem ipsam quod attinet hoc habe, me de negotio, cuius in hisce domini Salvii4 - quas remitto - litteris5 mentio fit, cum fratria, quae hic est,6 egisse, porro etiam ad fratrem per proximum nuntium scripturum.7 Ait illa nunquam ullas serenissimi Sueciae regis aut ministrorum ipsius nomine fratri oblatas conditiones. Scripsit aliquando ad me ea de re Narsius,8 regis historiographus, cui et ego rescripsi, sed postea nihil reposuit.9 Nunc ut aliquas aut frater aut nos maximo regi, de cuius voluntate certi non sumus, praescribamus conditiones, crede mihi, vir clarissime, pudoris non est nostri. Illud te et per te - si placet - dominum Salvium scire velim, fratrem excellentes regis virtutes, rarum hoc aevo decus, semper tanti fecisse, ut non dubitem si serenissimus rex vel per Oxensternium - qui iam illic est -10 vel per alium quempiam suo nomine cum fratre agi faciat de obeundo legati in Galiis ordinarii vel etiam deputati perpetui - quem agentem vocamus - munere, cum eo congiario quo illic commode et ex dignitate vivi possit, facile cum ipso posse conveniri. Illud addam, fratrem iam in hoc esse, ut brevi certi aliquid de tota vitae suae ratione constituat, offerri enim aliunde luculentas sane conditiones atque ideo curandum, ut siquid inde honoris affulgeat, propediem ipse intelligat, ne actum agamus.11 Haec ego non scriberem, nisi et tuum in nos amorem perspectum haberem et tuae fiderem prudentiae. Nunc sicut fratris operam non vendito neque mandatum ab eo habeo, ita quaerenti quomodo se res habeat et quid ego facturum eum putem, sincere respondeo.
Tu pro prolixa tua humanitate omnia haec boni consule et siquid est in quo tenuitas nostr(a) tibi possit esse usui, audacter vicissim impera, faxo, haud indignos tua amicitia reperias quos studiorum communione antea tibi coniunctos, nunc etiam spontan(ea) beneficiorum collatione devinxisti. Vale.
Hagae Comitis, XXV Iulii 1631.
Adres: Eerentfesten, wijsen, welgeleerden, discreten heere Jochum van Wickevoort, tot Amsterdam. Port.