Parenti nostro2, mi frater, satis magnas gratias agere non possum pro Diderici3 supra spem profectibus. Debet illi, quantum nos omnes.
Reginam matrem4 splendide deductam ab ipsa Infante5 Bruxellam intellexeris. Frater regis6 est adhuc Vesontione. Non videtur adhuc collegisse exercitum. Certe nihil adhuc aggreditur et rex illi it obviam. Sed in partibus illis, quae ad Alpes spectant, sunt motus aliqui populorum, praesertim in montanis minusque aditum praebentibus locis.
Pax Italica rursum vacillat perplexante nunc Caesare7, ut de Ratisbonensi pactione Galli fecerant. Nimirum diem ducere vult et videre, quid parturitura sit Gallia, ut deinde constituat, quod ex usu erit futurum.
Guisius8 dicitur in mare se dedisse metu ne caperetur. Successor illi Vitriacus9 mittitur. Edictum10 in eos, qui matrem fratremque regis sequuntur, non ipsis tantum sanctionibus minax est, sed et verbis conceptum est famam impe-
432
tentibus; quae omnia quorsum sint evasura, scit scilicet rerum moderator. Nos in hac urbe per magistratuum prudentiam non tuti modo, sed et securi vivimus, et pacem, quam sperare vix licet, Deum precamur.Rogo de Schickardo11 memineris. Exspectamus exemplaria et Iuris belli et Phaenissarum12, puto per uxorem. Cordesius13 quoque siquid invenisti Drusianorum14, quae indicaverat sibi desiderari. Aveo scire, quo evasura sit nova procella illa Hagiensis et de induciis rumusculi.
Deus O.M. parentes nostros, te, frater optime, cum conjuge15 et liberis omnesque nobis bene volentes bene fortunet.
22 Augusti 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.