eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1679. [1631] september 25. Aan G.M. Lingelsheim1.

    Virorum amicissime,

    Iuvenis hic2 honesto ortu et mihi propinqua consanguinitate iunctus a parentibus Basileam mittitur et, quanquam literas habet a patriae rectoribus ad Brederodium3, tamen rogatus et ipse, ut, si qua possem ope, ipsum iuvarem, cum neminem habeam Basileae, cui me satis notum confidam, ad te Berneggerumque4 confugio, ut, siquos illic, ut habere vos puto, habetis, qui amicitiam vestram tanti quanti ego aestiment, eorum tutelae fideique hunc a me commendatum commendetis.

    Nemo ab Argentorato venit, quos non diligenter imo curiose percunctor vestra de valetudine, quae, si commoda est, id mihi intelligere ita erit suave, ut inde meam quoque, etsi satis recta est, rectius se habituram sperem.

    Valete, viri summi.

    XXV Septembris.

    T.A.
    addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: D. Georg. Michaeli Lingelshemio, Argentoratum.

    Notes



    1 - Copie Kopenhagen, Kon. Bibl., cod. Gl. Kgl. Saml. 2129a 4o. Beantw. d. Matthias Bernegger, no. 1685, p. 445.
    2 - Wellicht de jonge Van Adrichem; vgl. no. 1674, p. 436 en n. 6 aldaar.
    3 - Pieter Cornelisz. van Brederode, gezant van de Republiek te Bazel, waar hij tot 1633 verbleef.
    4 - Matthias Bernegger; zie III, p. 300 n. 6.