445
S.P.D. Vir maxime,:
Quem nuper amplissimo Lingelshemio nostro2 et mihi commendasti nobilem iuvenem3, instructum commendatitiis nostris heri Basileam dimisimus.
Nunc argumento simili literas hasce me poscit, qui eas reddet, vir insigniter et probus et doctus, adeoque revera is qui dicitur, Iohannes Fromhold4, Custrino-Marchicus, praefectus moribus ac studiis generosorum trium a Werthern, quorum pater5, praecipuae in Germania vir autoritatis, electori Saxonico παϱαδυναστεύεται. Horum in comitatu agit etiam optimus senex et, quod ad commendationem vel unum sufficit, Bongarsio6 quondam familiaris ac domesticus Matthias du Thuyt7, Rhotomagensis. Hi pauculis diebus Lutetiae moraturi praecipuo se fructu peregrinationis orbatos existimabunt, nisi Grotium isthic appellaverint. Iniuriam humanitati tuae decantatissimae facerem, si, bonis omnibus obviam eandem ut his quoque praestare digneris, pluribus orarem. Illud vero maximopere rogandum habeo, Iustini8 reliqua, eadem qua praecedentia aequanimitate suscipias, et πϱωτοπείϱῳ συγγνώμην benevolus indulgeas. Ultro fateor tanto spectante Roscio9 non sine iactura pudoris in scenam prodiisse. Et statueram sane vel omisso vel mutato nomine tenuitatem meam occultare. Verum avaritia et pertinacia typographi pervicit, ut nomine indici libri inscripto publice me ipsum traducerem. Accipies autem ista, reddente generosorum, quos dixi, ministro; ut et alterum exemplar ad Salmasium10 τὸν πάνυ curandum, cui viro pridem et de pretioso Solini11 munere gratias agere et debueram et statueram. Sed impedimenta subinde
446
fuerunt obiecta. Faciam autem illud occasione proxima quavis, interim ut mihi viri summi favorem tuumque porro serves, enixe rogo.V. 17 Oct. 1631.