Auditis, quae uxor hoc in itinere comperit, statui vos ac praecipue parentes videre atque inde constituere id, quod ex usu erit rerum praesentium. Non desunt mihi regiones, in quas cum honore ac commodo me recipere possim, si patriam post tam longam patientiam ingratam experior. Rogo Bylivervium2 convenias, ut ex ipso scias, an incommodum ei futurum non sit me ad tempus aliquod suo aut generi3 hospitio excipere. Si illi quid impedimenti evenerit, rogandus erit Verziidius4.
Novi nihil praeter et quae postremis per ordinarium misi. Et parentibus et vobis omnibus gratias ago maximas pro prolixa in nos voluntate.
Adrichemius5 adhuc cunctatur, tentabo iterum, quid ei sit animi. Nimis verum est quod dicis fidei nimium ei haberi eoque me quamvis nolente haud deesse ipsi pecunias. Utinam paulo sit sapientior. Nos nulla in re praetermittemus facere ejus ac patris6 optime de nobis meriti causa, quicquid opis erit nostrae.
5 Octobris 1631.
Hanc inclusam7 senatori Reigersbergio tradas velim quamquam est ἀνεπίγϱαφος.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.