Hertogsveldius2, frater optime, παϱαπϱεσβείαν Verzydii3 nullius momenti facit. Nam ipse rogatus consulibus et adventum meum nuntiavit et in animo mihi esse non latere. Ibit ad conventum imminente hebdomade et siquid de nostra causa agatur, animosum se defensorem promittit. Berckelius4 quantum potest moras nectit et ideo quaerit, quod praetendat.
Multum refert princeps5 intelligat amicos nobis nec hic nec in aliis civitatibus deesse; id quo citius fiet, eo erit efficacius. Affinis Reigersbergius6 timidior aequo est. Is, quem dixi, Hertogsveldius tales motus ridet. Confirmandi sunt Mylius7, Medius8, alii. Quotidie aliqui ex magistratibus per amicos operam suam mihi offerunt etiam ex classe puritanissima.
449
Siquid antehac promotum est in chartarum mearum repetitione - nam oblitus fui id ex te quaerere - rogo significes.
Uxori tuae9 et liberis omnia opto quam faustissima.
5 Novembris 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.