Valere vos, mi frater, cum intelligo id mihi in hoc rerum mearum salo ingens solatium est. Et consilia tua tam boni fratris libens accipio, in quibus hoc quoque me juvat, quod illa, quae incertissima sunt, in eam potius partem interpretamini, quae me retineat hic potius quam a vobis animo non minus quam sanguine conjunctissimis amoveat.
Tamen ita semper pendere et triste est per se et rebus familiae meae perquam noxium. Berckio2 respondi. Si ibi est, rogo tradas epistolam; sin minus, ubi erit mittas.
Abrahamus Antonii3 quid dicturus sit, audiemus. Ego a foro nostrate tamdiu afui, ut in ejus generis negotiis tractandis non ita multum mihi confidam, nisi te, qui in iis recens es, habeam adjutorem.
De Sueciae rege4, rumusculos tales non magni facio. Nisi aut literas videam aut legatum audiam, non est, quod de eo cogitem. Et scis a vita castrensi satis abhorrere mihi ingenium. Si Oxensternius5 apud vos est, puto esse eundem, qui in Gallia fuit, cancellarii6 cognatus, vir apprime probus, linguae impeditioris.
Vale cum uxorcula7 et sobole. Amicos saluta, quos utinam haberemus aut plures aut fortiores: minus nunc aestuaremus.
6 Februarii 1632.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.