34
Ex literis tuis, parens optime, recte valere te nostrosque omnes dulce mihi fuit cognoscere. Quid in hoc Conventu de me futurum sit, scire tecum avide exspecto. Nam pendere semper miserum est.
Ad Christianum2 hae sunt ab Opitio3 literae aliaeque ab eodem missae, ut eas Christianus Lutetiae cui inscriptae sunt daret. Eae per errorem huc missae, illuc remittendae erunt.
Nos strenue de jure respondemus. Atque ita fallimus temporis taedium. Monendus est per fratrem4 aut per amicum aliquem, Lugduni qui vivat, librarius Lamairius5, ut libelli pro Veritate Religionis Christianae6 exempla si non omnia saltem aliquammulta excudat charta meliore. Nam illa prioris editionis7 sordida est. Id ex Gallia viri praestantes me rogant.
Vale, parens optime, cum matre8 et liberorum grege. 15 Martii 1632.
Fratri pro his, quae ad me scripsit 16 Martii, gratias ago.
Tibi obedientissimus filius
H. Grotius.