Bene huc2 adveni, mi pater, et comiter imprimis accipior. Et domum et urbem, in qua sum, ad temporis aliquantulum fideli proximorum conscientia premi ex usu nostro erit. Dicere poteritis intellexisse vos propositum mihi fugere crudeles terras. Christianum3 rogo ne grave sit apud vos aliquantisper retinere, cui ab amico aliquo velim utendam sumi historiam Thuani4, ac postea Meteranum5 Latine, Gallice aut Germanice - nam tribus linguis exstat - ut habeat in quo utiliter se exerceat.
471
Commodaveram principi pictorum6 praefationem non editam in opera Cornhartii7. Eam velim per amicum aliquem ad Vossium mitti. Is conscius, ubi haeream, fideliter talia curabit.
Si mittantur ad vos a Blauio librario8 exempla Iuris belli ac pacis9, velim retentis pro te, fratre10 et tribus Reigersbergiis11 et Bellimontio12, caetera continuo Rhotomagum mittantur ad Treselium13, ut is ad uxorem curet; id enim ita fieri nostra interest.
Matri14 et amicis omnia opto prosperrima et ne mea causa quicquam doleant, cui pro magno erit semel eximi vanae spei neque posthac respicere tam pertinaciter ingratos.
10 Decembris 1631.
Tibi obedientissimus filius
H. Grotius.