Uxoris adventus tuaeque manus conspectus, vir optime inter doctos, inter bonos doctissime, non levamentum mihi tantum solitudinis, sed et gaudium ingens attulere. Nam tanta vi inimicorum oppressus, ad quem me vertam potius quam ad illam omnis fortunae sociam, et ad te, cujus fides mihi nunquam dubitata tot adversis meis etiam aliis omnibus illuxit?
De rebus meis nihil dum constitui, sed quantum prospicere possum, erit aliqua eligendi facultas. Nec durum videri mihi debet sub domino vivere, cum videam apud vos, ubi tantum pro libertate depensum est, vix quicquam ejus praeter nomen restare. Certe quidvis potius faciendum censeo quam ut iis supplicem, quibus post tot annorum patientiam dignus visus sum qui rursus traducerer. Ego eum hominem, qui τὸ γενναῖον decoxit, nullius pretii puto.
Pontanum2 et alios, qui literarum florent laudibus, nostri memores vivere gaudeo: non quod istam patriam meam posthac putem, sed quod ubivis terrarum diligi sit jucundum iis maxime, qui immeritis odiis vexantur.
Vale, vir summe, cum uxore3 ac liberis, quibus omnibus omnia fortunata ego, mea, meique comprecamur.
7/17 Augusti 1632.
Tuus tuo merito
H. Grotius.