S.P.
Me nec silere aequum puto nec longas dare literas opus eunte ad te heroina dimidio tui, quae curatius cognoscenda cuncta expediet quam per literas ego facturus essem.
De rebus tuis nihil aeque scripto opus quam summos et viros et amicos eandem retinere sententiam nimirum recte facturum te, si proceres scripto compelles, sedem ut tibi in Batavia dent. Sed facile assentiunt, id antequam fiat, videndum, an princeps2 fidem dare velit effectum se daturum, quantum in se sit, ne repulsum feramus. Alioqui ille si impromptior, o quanto satius fuerit3, ut opera utatur tua magnus Suecorum rex4 vel alius principum Europae, dummodo ne unus ille5, quem dicere non sustineo. De quo quid fieret, valde metuo, ne unus ille dies magnorum esset malorum causa.
Non possum plura scribere, quia ad hoc usque tempus me Isacius Pontanus6 distinuit, vir tui amantissimus. Et jam ex famula mea intelligo tuam abitum parare, quam et salutare et has literulas tradere coram volo.
Amstelodami,
MDCXXXIII.