eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1781. 1632 augustus 27. Aan G. Lusson1.

    Rerum adversarum, vir illustris, multos esse fructus nos docet sapientiae regula: Inter has non minimum, quod de certis amicis certos nos facit. Id ego in te expertus, qui et praesenti mihi dulcem fecisti Galliam juvando qua ope, qua

    61

    consilio, qua solatio et nunc absentis eam habuisti rationem, ut ostenderes facile ad vulgares tantum non etiam ad heroicas amicitias pertinere dictum vetus, πολλὰς δὴ φιλίας ἀπϱοσηγοϱία διέλυσεν2. Itaque uxoris adventu tum alia mihi laeta contigerunt tum hoc vel maxime, quod intellexi ita generoso tuo animo infixam mei memoriam, ut vultus conspectu renovari opus non habeat. Beneficia, quae praestare mihi, et, quod pondus addit, nec rogatus pergis, quamquam magna sunt, non tamen tam illa me delectant quam abs te constanter diligi glorior; quod sive ab affectu est, habeo quod felicem me sentiam, sive, quod malo, a judicio, satis est, quod inimicorum reliquiis opponam.

    Vivo hic in locis non inamoenis et in quibus nec externus mihi videor, tanta popularium meorum et veterum et novorum turba circumfusus. Meministi illud Arcadii et Honorii3 temporum:

    non indignante Caico Pascit Belga pecus, mediumque ingressa per Albim Gallica Germanos montes armenta pererrant4.

    Circa Caroli Magni tempora multa hominum millia ex nostris partibus in has partes habitatum venisse docent annales veteres. Idem et posterius factitatum, ex quo comites Hollandia habuit, nostrae nos historiae docent. Sed quid aliorum saeculorum documentis opus, cum plurimos hic sit conspicere eorum liberos, quos per Hispanicam saevitiam nostris extorres finibus haec patria excepit tam felice successu, ut data jam olim domum remigrandi copia ne nunc quidem uti cupiant. Rus, in quo hanc aestatem ago, piscinas sex habet, arbores pomiferas et alias, flores, et, ne utilitates minores negligi putes, olera plurima. Situm est in colle non humili, cujus dorsum hinc amni, inde spatioso nemori imminet. Amnis autem est non aliquis de plebe fluviorum, sed pater Albis, quem sic quasi fossam villae despicio. Haec cum satis se mihi probarunt, succurrit illud Bilbilici poëtae5:

    O si conscius esset hic Avitus, - id est Lussonius aliquis Sanmarthanus, Bergeronus; - Aurem non ego tertiam timerem6.

    Imo nec quartam.

    Quid tu interim? Adhucne occupatus in auro, argento, aere flando, fundendo, feriundo? An ad meliora te vocat aura cardinalis7? Valde mihi molestum sit, si

    62

    diutius, contra legis sapientissimae praescriptum, ares equus cum asinis. Quicquid erit, nihil tibi tam magnificum eveniet, quin plus censeam exploratissimae tuae probitati et limitatissimo judicio deberi.

    Vale, vir egregie, et nihil mihi durum nimis futurum crede, si hoc semper habeam solatium tibi me non displicere.

    Dochinshudae ad Albim 17/27 Augusti - nam Germania in calendariis ἐπαμφοτεϱίζει - anni 1632.

    Binas a te literas uxor accepit, pro quibus et insumpto in res nostras labore debitores tibi in solidum sumus.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 108; Ep. ad Gallos, p. 290. Voor de geadresseerde, Guillaume Lusson, zie IV, no. 1595, p. 346 n. 12.
    2 - Adagiorum Epitome post Novissimam D. Erasmi Roterodami exquisitam recognitionem, per Eberhardum Tappium, ad numerum Adagiorum magni operis nunc primum aucta. Accessit praeterea Adagiorum Ioanni Vlpio post D. Erasmum obseruatorum Epitomae, Nunquam antehac Typis excusa. Adiectae svnt in ivventvtis studiosae gratiam suo loco Phrases omnes vernaculae, quae aliquam Adagij speciem videbantur obtinere, opera studioque Ioannis Seruilij, Antverpiae Ex officina Ioannis Loei An. M. D.LIII, p. 23; vgl. Aristoteles, Eth. Nicom. VIII, 5.
    3 - Arcadius (377-408) en Honorius (384-423), zonen van Theodosius I, de Grote († 395), werden bij de dood van hun vader keizer resp. van het Oost- en van het Westromeinse Rijk.
    4 - Claudius Claudianus, Consul. Stilich. I, 225-227: ut iam trans fluvium non indignante Chauco pascat Belga pecus mediumque ingressa per Albim Gallica Francorum montes armenta pererrent.
    5 - Marcus Valerius Martialis (40-102) uit Bilbilis in Spanje, Romeins epigrammendichter.
    6 - Mart. XII, 24, 10; Lussonius is Guillaume Lusson, Sanmarthanus Abel de Saint-Marthe, seigneur d'Estrepied, en Bergeronus Pierre de Bergeron; zie resp. IV, p. 346 n. 12; no. 1750, p. 29 n. 5 en no. 1748, p. 27 n. 4.
    7 - De Richelieu.