eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1784. 1632 september 2. Aan P. Dupuy1.

    Mihi et tuam, vir nobilissime, et aliorum amicorum constantem in me benevolentiam ex tuis, quas VIII Septembris ad me dedisti, discere voluptati fuit. Nul-

    65

    lum enim habet haec vita, praesertim ubi ab adversis rebus assultatur, isto levamento efficacius. Infirmitatem stomachi, quam mutatio coeli mihi incusserat, abstersit jam satis tempus et assuetudo; metu tamen, ne pars causaria frigore laederetur, ex rure in urbem me recepi. Autumnum Germanis cognitum negat Tacitus2. Certe ad hyemis quam ad aestatis naturam heic propius accedit.

    Civitas haec duplicem habet doloris causam: alteram, quod Danorum rex3 nihil remittit de rigidis suis postulatis, quin et navem hinc profectam in freto suo detinuit et vim graviorem minatur; nec quicquam in vicinis civitatibus huic subsidii est, apud quas ob res hactenus florentes plus invidiae invenit quam miserationis. Alteram habet dolendi causam, quod Sueonum rex4 neque ad praelium rem adducere potuit neque commeatuum et equorum pabuli penuriam diutius pati; ideoque motis Moenum versus castris Norembergam, fidissimam urbem, praesidio quidem non spernendo septies aut octies mille militum munivit, sed ex castrorum poedore morbis contactam reliquit eoque hosti potenti ad obsidium faciliorem.

    Galliae pacem omnes speramus, ex cujus salute pendere res protestantium nemo non intelligit. Salmasii5 vellem ea esset valetudo, ut quamprimum nobis possit Lugduni Batavorum dare, quae ad Eliberinos canones notavit6. Tertulliani editio, quam curat Rigaltius7, quin elegantissima sit futura, non dubito: unum velim in sensibus ejus scriptoris explicandis tantum Rigaltio concedi libertatis, quantum suis temporibus sibi sumsit ipse Tertullianus. Sirmondi8 magna sunt in literas merita, quibus si Theodoretum9 addiderit, inverecundum sit ab ipsius senectute amplius aliquid postulare. Cyrilli10 quoque tanta semper fuit in Ecclesia auctoritas, ut optime ponatur opera, quae ipsius labores aut latentes in lucem extrahit aut productos reddit meliores. Spero et illam multilinguem sacrorum librorum editionem bene procedere11. Nos, qui in hoc rerum nostrarum salo nihil dum

    66

    ipsi praestare possumus, ne desimus literis, non omittimus de auctioribus ad Ammianum notis urgere Lindenbrogium12.

    Quod addam, nunc quidem nihil habeo, nisi quod viris amplissimis Bignonio13, Lussonioque14 precor omnia, quae optimis optima possunt contingere.

    Fratres quoque tuos15 et amicos omnes salvere jubeo.

    Postridie Cal. Sept. MDCXXXII Hamburgi

    Tuus tibi addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: A monsieur Monsieur du Puy.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583, f. 17. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 109; Ep. ad Gallos, p. 295.
    2 - Tacitus, Germ. XXVI: ‘Unde annum quoque ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et aestas intellectum ac vocabula habent; autumni perinde nomen ac bona ignorantur’.
    3 - Christiaan IV.
    4 - Gustaaf II Adolf.
    5 - De Franse filoloog Cl. de Saumaise - Salmasius - was in 1631 te Leiden benoemd en daar november 1632 aangekomen.
    6 - Salmasius' In Eliberini concilii canones atque universam Priscae Ecclesiae Ritualem Historiam commentarius, dat nooit verschenen is.
    7 - De Franse klassiek-filoloog Nic. Rigaltius - Rigault -. Zijn Tertullianus-editie is in 1634 te Parijs verschenen onder de titel: Tertulliani Opera a Nic. Rigaltio recensita et illustrata notis et indicibus, atque glossario sermonis Africani.
    8 - Jacques Sirmond S.J.; zie over hem III, p. 116 n.1.
    9 - Μαϰαϱιου Θεοδωϱητου επισϰοπου Κυϱου απαντα Beati Theodoreti Episcopi Cyri Opera omnia in qvatvor tomos distribvta. Qvorvm plvrima graece, qvaedam etiam Latine nunc primùm prodeunt: Graeca cum manuscriptis exemplaribus diligenter collata. Latinae versiones ad Graecorum normam exactae et recognitae. Cura et studio Iacobi Sirmondi Societatis Iesv Presbyteri. Lvtetiae Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy, et Gabrielis Cramoisy. M.DC.XLII.
    10 - Cyrillus van Alexandrië, bekend om zijn strijd tegen Nestorius o.a. tijdens het derde algemene concilie van Ephese in 431; Theodoretus van Cyrrhus was daarbij aanvankelijk een van zijn tegenstanders. Grotius doelt hier op de Cyrillus-uitgave van Jean-Baptiste Pierre Aubert, die eerst in 1638 te Parijs het licht zou zien onder de titel: Sancti Cyrilli Alexandrini opera omnia Graece et Latine.
    11 - Zie hierover III, p. 355 n. 5.
    12 - Friedrich Lindenbrog; ter zake zie no. 1779. p. 59 en n. 5 aldaar.
    13 - Jérôme Bignon; zie III, p. 154 n. 5.
    14 - Guillaume Lusson.
    15 - Christophe en Jacques; zie IV no. 1702, p. 464 n. 10.