Viro clarissimo Hugoni Grotio I.C.
Cum diebus hisce amoenioribus recreandi animi causa in hortum prodeambulassem, perlegi et quidem accuratius elegantissimos doctissimosque tuos de veritate religionis Christianae libros2. Quam sane religionem unicam esse, quae verum Dei O.M. cultum observet, viamque εἰς τὰ ἄνω dirigat, quilibet fatebitur, nisi quis malus sit et servus poenae potius amet esse quam inter Christi electos aeternae libertatis beatitudine, gratia ac miseratione Dei frui. Sed cum haec ipsa religio in tot tantasque sectas, quarum pars in ipsa primaeva Ecclesia pullulare incoeperunt, destracta sit, quaeri non absurde, praesertim ἀπὸ τῶν ἔξωϑεν posset, quaenam secta verissima et quinam veri Christiani cognomento Catholici. Ut enim B. Pacianus3 inquit, Christianus mihi nomen est, Catholicus cognomen: illud me nuncupat, istud ostendit; hinc probor, inde significor. Longam fore
68
responsionem dices, si per singula fidei capita eatur. Fateor; neque illud nunc volo. Ceterum cum in Collatione Karthaginiensi Marcellinus4, vir clarissimus, tribunus et notarius recte dixerit: ‘Certum est post habitum conflictum eos Catholicos nuncupandos, apud quos veritas fuerit deprehensa’,5 iterum quaero: Quibus documentis et qua ratione post apostolorum e mundo digressum, antequam eorum scripta provulgarentur, publicatis autem illorum et aliorum Evangeliis, prius tamen quam certi quid de illis ab Ecclesia statueretur et in canonem reciperentur, qui etiam nunc extant Veteris et Novi Instrumenti libri, haec ipsa veritas fuerit probata? Ut enim omnium optime nosti, et Bartholomaei, et Andreae, et Barnabae, et aliorum Evangelia extitere. Thomae etiam Evangelio Manichaei usi sunt, et ex Barnabae Epistola catholica quaedam de vitiis apostolorum laudantur apud Origenem contra Celsum lib. I6. Haec tu, ea qua soles diligentia, plenius ut tractes, auctor tibi sum prioribusque libris velut reliquarium addas.Vale tuis meisque votis feliciter et me, quod facis, ama.
Hamburgi VIII Septembr. Anno MDCXXXII.
Tuus Friedericus Lindebrogius.