Uxoris iter, mi frater, video ratione non destitui. Et ut Cornelia2 Zelandia satis visa etiam Hollandiae conspectu non diu forte fruendo se satiet, ego non improbo. Quod dicis, si pax perpetua aut temporaria coëat, tutum in parte altera mihi receptum fore, non nego; sed manente bello utilior illis esse potui. Scis tamen mea vota in tranquillitatem ferri. Nostrorum turbidae deliberationes nihil aliud quam morbum Reipublicae produnt:
Et superos quid prodest poscere finem?
Cum domino medicina venit3.
Lipsia facta Caesaris terrorem hic multis incutit; quem solantur alii concepta spe ex novo metu Austriacae plebis, quibus ire suppetias Suecus4 creditur. Malorum Germaniae, ni fallor, longe adhuc est finis.
Ego diligenter libris incumbo, vel in hoc ut Cornelio5 meo exemplo veternum excutiam. Miror non mitti libros, quos uxorem jusseram ei comparare, Corpus Iuris Godofredi6, Theophilum7, Institutiones, quibus additae correctiones per
77
Novellas8 factae. Amstelodami per Blavium9, ut haec curarentur futurum speraveram.Vale, mi frater, cum uxore10 ac liberis. Parentibus rogo salutem meo nomine nunties et omnibus, quibus nostra injuria cordi est.
6 Novemb. novi Cal. 1632.
Tui amantissimus
H. Grotius.