eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1364. 1629 januari 9. Aan Willem de Groot1.

    Iam dudum est cum ad te scripseram, sed is, qui eas perferendas susceperat, quotidie promittens abitum in hunc diem distulit et nunc quoque differt. Accipies igitur ab illo, ubi venerit, literas sane veteres et simul exemplar de Iure belli et

    7

    pacis2. Addam nunc tuo monitu Institutiones Iuris patrii3. De Grolla editio4, si tamen facienda est, non ultra debet ampliari, ne gratiam ex recente memoria perdat. Ubi Pinsium5 nomino, nihil est quod obstet, quominus scribas Pinsium Aam. An addendum sit, ductandis agminibus non semel antehac expertum, poteris cum affini Reigersbergio6 ex vero et usu statuere.

    Novi saepe hic nihil est. Nunc certe frigent omnia, tantum calent apparatus ad bellum pro Mantuano7. Trans mare it Estraeus8 cum XII millibus; Crequiacus9, ut puto, trans Alpes; Campaniae quoque et Picardiae limes suis legionibus defenditur. Rohanium10 Mommorantius11 cum modicis copiis satis habet impedire, nequid promoveat. Quod si obtinetur, facile poterit id negotium differri usque dum confectum sit bellum Italicum, in quam rem componendam pontifex12 pro Italia sollicitus incumbit. Idem ad regem literas scribit victoriam extollens et auctor, ut eo quod restat sectarii veneni Gallia purgetur. At rex obsequii sibi Deoque debiti fines distinguens edictum concepit nondum publicatum, quo arma retinentibus minatur durissima quaeque, caeteris protestantium sancte pollicetur mansuram religionis libertatem secundum edicta.

    In Amstelodamensi programmate non satis mihi placet illud de vera religione quae publice docetur; nisi dicamus ita sentire majorem senatus partem. Satis fuerat dicere se tuituros religionem reformatam ita, ut publice docetur. Omnino inquirendum est in semine adeo periculosae seditionis et res a capite arcessenda. Alioqui semper fluctuabit ejus urbis status. Quales sint homines lecti in magistratus Alcmarianos scire percupiam et qui jam Delphis regnent.

    Ad Institutiones Iuris redeo. Ego eum librum absolvi in modis tollendarum obligationum, quia revera is finis esse debet partis tertiae, quae est de obligationibus, contra quam in Institutionibus Iustinianeis13 factum est. Pars quarta esse debuit de actionibus et judiciis, sed eam omisi, quia Merula14 tractaverat et satis habui ad eum lectorem remittere. Pars altera, quae est de publico jure, quam etiam Iustinianus in Institutionibus, non nisi unica parte de publicis judiciis attigit, huic operi non accessit; meretur enim curam singularem, sed expediri nequit, nisi

    8

    aditum habeam ad chartas et meas et aliorum. Interim bona ejus pars peti potest ex libro de Apologetico15 et Antiquitate16, Praefationem, quam praemissam libro vides, nolo pro re decreta accipiamus. Tempus erit, si editur, ea de re cogitandi. Sed omnino amicis quibusdam in foro tritis exhibendus est liber, ut eorum opera melior prodeat, nam ego, qui diu foro abfui, non nimium mihi fido, quanquam puto me habere omnium, quae dixi documenta. Utinam velint nobis id officii praestare Vergoesius et Stridenus17. Adderem Iacobum Dousam18 ni abesset. Castella tria a Pinsio exstructa puto minora esse quam illa tria, quae ego una tabula exhibere statueram. Quod si ita est, ut puto, addenda esset tabula una, ut etiam minorum castellorum aliquod exstaret specimen. Confer etiam hac de re cum Reigersbergio, a quo mihi ferme omnis materia suggesta est. Liber ille Peronii ad regem Britanniae19 est eruditus, sed plenus offuciis et strophis. Multo pluris sunt, quae Pecherelli opuscula nunc Lugduni prodierunt20. Si tamen vis illud tibi mitti, captabo occasionem reditus legatorum nostrorum21, qui quando futurus sit et ipsi ignorant.

    Rogo optimis parentibus, uxori tuae22, sorori23 ac marito24 nostrisque omnibus significes nos omnes ex animo ipsis ut et tibi salutarem hunc annum et quicquid vitae superest precari.

    9 Ianuarii 1629.

    Recte feceris, si posthac tuas cum Reigersbergianis conjunxeris, ne spargar in quaerendo.

    Tui amantissimus frater

    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 814. Gedeelt. gedrukt Hugo de Groot Inleidinge tot de Hollandsche Rechts-geleerdheid Met de te Lund teruggevonden verbeteringen, aanvullingen en opmerkingen van den schrijver en met verwijzingen naar zijn andere geschriften uitgegeven ... door F. Dovring (Lund) H.F.W.D. Fischer (Leiden) E.M. Meyers (Leiden) Preface in Dutch and English. Universitaire Pers Leiden, Leiden 1952, p. 331 n. 3.
    2 - In 1625 bij Buon te Parijs verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 565.
    3 - Zijn Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleerdheyd, in 1631 te 's Gravenhage verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 757. Betreffende Willems pogingen een octrooi van de Staten-Generaal voor het boek te verkrijgen zie men ibid. rem. 1, p. 350.
    4 - Grollae Obsidio, in 1629 te Amsterdam uitgekomen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    5 - Willem Pynssen van der Aa; zie III no. 1274, p. 327 en n. 8 aldaar.
    6 - Nicolaes van Reigersberch.
    7 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua.
    8 - François-Annibal d'Estrées; zie III no. 1235, p. 260 n. 6.
    9 - Charles Créqui de Blanchefort de Canaples; zie III no. 1211, p. 221 n. 1.
    10 - Henri, duc de Rohan; zie III, p. 27 n. 5.
    11 - Henri, duc de Montmorency; zie III no. 1096, p. 69 n. 2.
    12 - Urbanus VIII.
    13 - De Institutiones vormen tesamen met de Digesta, de Codex en de Novellae de verzameling wetboeken van de Oostromeinse keizer Justinianus (527-565), het Corpus Iuris Civilis. Zij werden 21 november 533 uitgegeven en kregen op 30 december d.a.v. kracht van wet.
    14 - Paulus Merula (1558-1607); na het vertrek van Justus Lipsius uit Leiden nam hij tijdelijk diens colleges waar en na er in 1592 benoemd te zijn tot buitengewoon hoogleraar werd hij eind 1593 gewoon hoogleraar in de geschiedenis; zijn Manier van procederen in de Provintiën van Holland, Zeeland ende West-Vriesland, belangende civiele zaaken. Leiden 1592. 's Gravenhage 1619, 1631, 1681, Delft 1705, vermeerderde derde uitgave Leiden 1741 en 1784.
    15 - Verantwoordingh van de Wettelijcke Regieringh van Hollandt, 1622; zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 872 en 880.
    16 - Liber de antiquitate reipublicae Batavicae 1610; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 691.
    17 - Mr. Adriaan van der Goes († 1632), advocaat voor het Hof van Holland, raad en rekenmeester van de prinsen Maurits en Frederik Hendrik, en Mr. Quirijn van Strijen (1575-1656).
    18 - Mr. Jacob van der Does (1574-1630), advocaat van den Hove van Holland en raad en secretaris van Frederik Hendrik.
    19 - Jacques Davy Duperron (1556-1618), theoloog en diplomaat; in 1596 bisschop van Evreux, in 1604 kardinaal, in 1606 aartsbisschop van Sens; schrijver van o.m. Réplique du Cardinal Du Perron à la réponse du Roy de la Grande Bretagne. Paris, Antoine Estienne 1620; 2e édition enrichie de tables très amples, ibid. 1622; zie ook III no. 1110, p. 87 n. 5.
    20 - Zie III no. 1266, p. 315 n. 9; zie ook no. 1276.
    21 - François van Aerssen en Caspar van Vosbergen.
    22 - Alida Graswinckel.
    23 - Adriana de Groot (1592-1639).
    24 - Frederik van Losecaat (1583-1669), baljuw van Liesvelt, landdrost van de Alblasseren Krimpenerwaard.