Quanquam in tam infesta mihi patria, quid mihi boni obtingere possit ex iis, quae nunc ibi in consultationem veniunt, mi frater, haud multum video; tamen pro officio duco Christiani hominis, addam et pro amore meo in bonos cives sine odio in malos, et optare statum intus extraque tranquillum et nonnihil delectari, cum video non omnino ad tales cogitationes occaluisse vestrorum hominum animos.
Nec minus idem boni opto Germaniae, in qua nunc vivo, quanquam video accensos in spes magnas partium animos, nullum ferme ponere aut cupiditatibus aut ultioni modum.
Saxonia respirare dicitur reditu ad se invicti regis2; pro quo Boditius3 Rheno adsita occupat, Papenhemio4 vastanda relinquens quae sibi sunt propiora. Non miror, si Belgarum legati5 suae potestatis instrumentum non aperiunt, dum nostri nondum se ad audiendas conditiones bene paratos ostendunt. Solent enim talia instrumenta a partium utraque eodem tempore exhiberi.
Regem Britanniae6 puto quidvis potius facturum quam ut portus Flandriae patiatur venire in manus Galliae, quo tendere videntur Egmundi7 molitiones, ducem se Geldrae, comitem Zutfaniae, Machliniae dominum scribentis fretique Galliae viribus. Dudum est quod illis locis oculos Galli injiciunt probabili colore, ut nostris auxilia mittere possint certa nec a ventis fluctibusque pendentia.
Brasserum8 in Britannia cum dignitate haerere gaudeo. Vides, quorsum alienum a me se gesserit. Temporum sunt homines; ego interim tempus perdo magno meo meorumque dispendio. Orsoia9 exemplis accedet elapsae e manibus
78
possessionis, dum ea fruendis nimia est festinatio. Timeo vero, ne quale hoc in militia similia similibusque de causis in Republica peccata admittantur. Quanquam haec quid ad me? Multo magis illud ut parentes, te, tuam10, tuos nostrosque omnes Deus propitius sospitet.3/13 Novembris 1632. Hamburgi.
Tuus tui amantissimus
H. Grotius.