Aurelianensis2, cujus foeda pacta ad me, frater optime, misisti, eo, unde abierat, reversus Machliniae matrem3 habuit obviam secum trahens Elbouanum4 et Podiolaurentium5, onera magis quam auxilia. Ipsa parens inde Antverpiam Gandavumque abiit, ubi exspectatura dicebatur e Gallia legatum Ramburium6, quanquam alii rumores iter ab ipsa in Angliam parari asserunt, credo, ut querelas suas inter generos suos dividat.
In Germania mirum quantum et Sueonibus et Germanis protestantibus, iis maxime, qui apertius in illam causam descenderant, dejecti sint animi morte magni Gustavi7, cui jam Imperium destinabant, ut solet in spe modum non servare blandiens sibi mortalitas. Rerum gnari pacem eminus prospectant, quam et his partibus et vestris Deus, pacis auctor, largiatur.
Cornelius noster8 strenue Institutionibus Iuris latinis Graecisque dat operam post lectas ter Batavicas nostras9. Ego quantum possum connitor, ut veternum ipsi excutiam.
Parentes valere spero neque possum non adjicere quod nuper in historia Hispanica notavi in reddenda oculis luce non leve momentum esse penes positus siderum, quibus non observatis saepe ophthalmicis ludi operam; felicissimos autem fuisse qui hanc cautionis partem cum caetera diligentia conjunxerint. Et ipsos et te et uxorem10 et liberos et sororem11 et affines, cognatos amicosque salute quanta possum Deum venerans impertior
Valete.
8 Decembris Calendarii novi 1632.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.