Vir praestantissime,
Quod serius respondeo nuperis tuis non occupationibus factum est, sed acer-
122
bissimis chiragrae doloribus, quorum testem habebis ϰαϰογϱαφίαν istam, quae utinam minus molesta sit tibi legenti quam fuit mihi scribenti. Caeterum non poenitet me quaedam forte minus iucunda auribus tuis inseruisse literis meis, quando tam iucundas ac prolixas abs te elicuerunt.De Novatoris illius anonymi scripto2 nulla ad nos rumoris aura pervenit. Omnino et pietati et veritati iuxta est noxium, nil nisi gliscentem Epicureismum fovere idoneum. Sed obsecro te num probabilius aut tolerabilius Calvini dogma sit longe maxima generis humani parte sempiternis cum diabolo cruciatibus mancipanda absque ullo ad cuiusquam peccata (?) respectu, ne lactentibus quidem infantibus exceptis? Sed nec Socin.3 magis est illa Novatoris sententia quam Piscat.4, qui statuit impios in stagnum ignis et sul. abiiciendos quidem, sed protinus in nihilum redigendos quemadmodum hic nummorum παϱαϰαϱαϰται in lebetem ferventis olei plenum coniecti momento exanimantur. Scio, quam invisa sit ϰαινοτομία et quantorum malorum semper caussa fuerit τὸ ἄμετϱον τῆς ἀνϑολϰῆς. Sed nemo profecto tam commode dicet, ut propter privatam alicuius opinionem forte ex Origene5 haustam deserto puriore coetu ad novos istos manichaeos me conferam. Quin et apud Socin. minus absurda super hoc dogmate me legere memini, puta non nisi post gravissimos et acerbissimos multorum seculorum cruciatus poenas impiorum desituras. Interim miror quod Amstelodami Gallorum potius Ecclesiam adeundam censueris compertum habens insignem illum Stentorem Bassecurtium6 geminata apostasia nobilem illi praeesse. Aluimus Ecebolium7 istum Sedani per aliquot menses quo tempore, cum Veneri et Baccho strenue litasset neque nobis liberet diutius ϑηϱιοτϱοφεῖν, ad Metenses se contulit, quos cum eorundem numinum cultu offendisset, ad Batavos profugit, quibus cum impudentiam suam in calumniandis immerentibus probasset, spartam hanc nactus est, quam incursando in Goulartium8 τὸν μαϰαϱίτην egregie ornasse visus est.
Laetor ab Hamburgensibus eum tibi honorem haberi, quem eximiae tuae dotes merentur. Faxo conticescat improbus ille rumor pridem hic sparsus quasi vetuisset magistratus intra pomoeria urbis versari.
Deum precor, ut in constituendo lare ea tibi suggerat consilia, quae non modo
123
privatim tibi sint utilia, sed etiam in publicum salubria ϰαὶ συμβιβασιϰά. Ego tam longum et acre cum arthritide certamen perosus mortem oro, taedet coeli convexa tueri9.Plura addere vetant distorti fractae manus dextrae articuli.
Salutat te officiosissime uxor mea10, uterque et tuam cum caritatibus tuis, etsi nondum ad te reversis, salutamus. Coniungat Deus loco quam commodissimo in terris, quos ego non nisi in coelis me revisurum persuasum habeo.
Lutetiae, 2 Maii 1633.
Tuarum virtutum cultor perpetuus
D. Tilenus.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius à Hambourg.
In dorso schreef Grotius: 1633 Tilenus.