Magna est tua humanitas, vir eruditissime, qui pro officio et exiguo et vulgari tam liberaliter gratias agis, hoc ipso dignissimus, cui majora et a majoribus praestentur.
Tecum sentio verba apostoli, non ut Scaliger2 existimasse videtur, pugnare cum eo sensu, qui et veterum multis et apud vos, ut scribis, eruditis placuit. Nam et τϱιάνωϱ Lycophroni3 Helena4 mortuo jam Theseo5 et bivira Afranio6 quae nupsit iterum; sicut quae uno matrimonio se continuit univira Tertulliano7. Obstare videtur maxime quod dura satis haec lex videtur in presbyteros, qui non omnes senes, ut Timothei8 patet exemplo, magisque in diaconos, qui ferme juvenes legebantur, ut aetate procedente in gradum majorem procederent, et quod in caeteris, quae exiguntur, nihil sit quod non et Christianis omnibus conveniat, nisi quod credibile est ad regimen et munera ecclesiae admotos, qui nihil unquam
146
commisissent, quo ecclesia posset offendi9. Hanc sententiam si sequamur, unius mulieris vir erit quidem maritus unius suae conjugis, sed ex rei consequentia, non ex vocis vi. Oppositum enim est non vir multarum uxorum, quales tunc in Graecanica Asia et Creta repertos non puto nisi Iudaeos forte, sed vir multarum mulierum, sicut Caesar10 omnium mulierum vir dicebatur. Talis autem est non is modo, qui viventem uxorem alia mutat, sed et qui unius uxoris suae concubitu contentus non est, quod viris per illorum temporum ac locorum leges impune cedebat, ut et ipsae leges nos docent, et nobilis apud Gellium11 Catonis Censorii12 sermo. Contra vero multivira mulier erit, non quae adulterio se polluit, quod legibus vindicari solebat ac proinde ecclesiastica cautione non egebat, sed quae desultoriis matrimoniis conditiones mutasset, quod cum hebraeis matronis lex sua non indulgeret, et Graecae et Romanae leges suis feminis concedebant. Id si recipimus, poterit σώφϱων intelligi qui in vultu, habitu, gestu, sermone dignam Christiano gravitatem servat, ἐγϰϱατὴς vero, qui rebus omnibus aliquid in se delectationis aut remissionis habentibus utitur modo restrictiore.Sed de his aliisque rebus, quid tu pro summa tua diligentia notaturus sis, avide exspectabo. Ego si quid possim contribuere ad labores tuos, facerem id animo promtissimo; sed et quam multa mihi ad eam rem semper defuerint, facile intelligo et nunc nondum constituto, ubi larem figere debeam vivo desertus a libris, quorum in vicem non usquequaque succedit memoria.
Tibi pro iis, quae mihi optas, gratias habeo maximas tibique vicissim opto quod maximum puto, ut isto otio nemine interpellante tibi feliciter aliis utiliter fruaris.
Vale, vir multis nominibus colende.
Hamburgi, II Iulii novi Kalendarii anni MDCXXXIII.
T. Cl. studiosissimus
H. Grotius.