eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1869. 1633 augustus 12. Aan Willem de Groot1.

    Gratae mihi ut omnes tuae sunt literae, mi frater, ita et illae fuere, quas altero Augusti die dedisti eoque magis, quod nostrorum propitiam valetudinem nuntiant.

    169

    Quod ais moras necti a Rotterodamensibus, vidi pridem metuique, ne inani exspectatione occasiones nobis eripiantur. De insinuatione putabam nihil opus, cum manifestum sit me in ea urbe fuisse, ut mei copiam facerem, et vereor, ne aliis principibus meam operam non indignantibus minus gratum sit, si illis me nunc offeram. Tamen si amicis, qui ibi res propius introspiciunt, ita videtur, potestis aut hac uti quam transmitto formula aut aliam conscribere uxoris nomine liberrimam potestatem habentis.

    Ut a principe quoquam stipuler salvum jus ad Rotterodamenses eundi, si poposcerint, non videtur impetrabile; dico apud regem aliquem, nolunt enim temporaria obsequia, solidos ministros postulant.

    De Suecis quoque longe aliter quam tu sentio nullos esse apud quos inimici me esse malint. Sciunt enim cum Sueci ad illorum opem respiciant, nihil unquam ausuros, quod ipsis displiceat, neque unquam mihi ad ius meum consequendum adiutores fore, quod a Dano2 sperare possum consilia habente minus a nostrir pendentia.

    De induciis et bello quid sit futurum, utinam brevi sciamus, ne ea quoque remora diutius trahat meas deliberationes. Satis periit temporis.

    Physica Iacchaei3 velim undecunque quaeras et mittas, ubi primum poteris. Nunc Merulam4 cum filio lego5. Has literas antequam absolvissem, eripitur mihi hospes, uxori suus maritus, liberis pater Leonardus Sorgius6 intra dies XIV valens et exanimis, magnum nobis omnibus documentum, ne spes in longum jaciamus. Vetat me dolor et meus et eorum, quos aspicio, diutius tecum fabulari. Deus te tuosque et nostros propitius aspiciat.

    12 Augusti 1633.

    Scire velim, verumne sit accepisse principem Arausionensem7 alas quinque equitum a Suecis.

    Dissecto hodie corpore Sorgii - id enim jusserat, ut suis cum eodem mali semine genitis aliquid inde esset auxilii - apparuit cor vividum, lien et pulmo bonus, ventriculus corruptus affuso per duas venas multum dilatatas felle et ex eadem causa adeso jecinore.

    Tuus tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 848; Clavis Ep. Grotii.
    2 - Christiaan IV van Denemarken was een diergenen, die trachtten Grotius te bewegen in hun dienst te treden.
    3 - G. Iacchaei Institutiones Physicae. Lugd. Bat. 1615; vgl. no. 1864, p. 158 en n. 4 aldaar.
    4 - Paulus Merula, Manier van Procederen; zie no. 1864, p. 158 en no. 1841, p. 128 met n. 8 ter plaatse.
    5 - Met Cornelis; vgl. no. 1864, p. 158 n. 5 en de daar vermelde plaatsen.
    6 - Leonard van Sorgen was op 12 augustus overleden; zie over hem no. 1864, p. 158 n. 12. Zijn vrouw was Sara van der Wiel, hun kinderen: Jan (1614-tussen 1667 en 1672); Leonard (1615-vóór 1672); Maria (1617-na 1681); Adam (1619 of 1621-na 1667); N.N. (geb. 1621 of 1619); Ludowich (geb. 1623) en Nicolaes (geb. 1625).
    7 - Frederik Hendrik.