128
Uxorem, mi frater, tuam2 partu recte solutam valere nec minus infantem gaudeo; et quod conjugi meae Christianam infantis educationem commendatam esse voluisti pro grato habeo tibique et matrifamilias tuae et infanti omnia precor prospera ac salutaria.
Ego et Cornelius3 studiis tempora satis vacua impendimus et quandoquidem is jam poene absolvit Wesembecii paratitla4 - legerat jam ter Institutiones et Latinas5 et Batavas6 - cupiam mitti mihi Iacchaei physica et metaphysica7, in quibus eum exerceam; tum vero et Praxin Merulae8 et mandata secundum quae in urbibus inque Hollandiae judicum consessu vetere et superiore judicatur.
Quod restat tibi tuisque et parentibus et amicis precor omnia ex voto.
25 Maji 1632.
Tuus tibi obligatissimus
H. Grotius.