Et patris optimi literas 28 Novembris datas per Wolterii filium2 et tuas mensis ejusdem exitu datas recte accepi, mi frater, et pro utrisque utrique gratias ago.
Pro iis, qui nuntias, nihil habeo; ita omnia mors magni Suecorum regis3 moerore metuque implevit. Inter eos, quorum haec res damno evenit, me non numero. Sunt alia nec minora, quae se offerunt. Quid ni? cum Cassius4 noster a secretis sit factus Iohanni Holsatiae duci5, non sine mea commendatione. Sic soleo amicos.
Ego ex illo malo pacem spero Germaniae fracta bello parte utraque, illa maxime, quae tanto duce immensum sperabat. Neque vero hoc tantum corpus suo orbatum capite, sed et alterum membris inter se parum cohaeret.
De Palatini etiam morte6 rumores hic sunt. Vestris, nisi festinant, Germania quietem praeripiet. Galliae status in tantis animorum motibus nisi turbatur, est hoc praeter gentis ingenium. Caeteroqui frater regius7 satis commisit, nequis ipsi salutem suam credat. Nobilis est juvenis ille non nisi suorum mortibus ac calamitatibus. Interim purpuratus ille cum giganteis consiliis quo evasurus sit, nescio.
88
Φυσᾷ γὰϱ οὐ σμιϰϱοῖσιν αὐλίσϰοις ἔτι. Ἀλλ᾽ ἀγϱίοις Φὐσαισι, Φοϱβείας ἄτεϱ8De Botruio9 quod scribis potius est, ut temporis causa fictum credam. Alioqui sunt quae rex Galliae tuendi jus habeat, quod jus tempore non intermori nos quoque cum caeteris sentimus.
Uxorem in Zelandia haerere malo quam ibi aliquid petiturae speciem praebere. Si qua descriptio prodierit de hoc principis10 initu triumphali, fac amicos hic qui sunt participes. Ego, qui illis non tangor, aliis gaudeo morem posse gerere.
Cornelius11 jam ter lectis Batavicis Institutionibus12 latinas legit adjunctis Graecis.
Syndicum Antverpiensem Edelherum13, qui nunc illic esse nuntiatur, non novi. Alius14 id munus fungebatur, cum pulcherrimae urbis hospes essem.
De comitibus Hohenloiis15 quod scribit pater valde dolet. Erant enim spei bonae et nostri amantes. Spero futurum, ut qui superest16 in avitas laudes succrescat. Rogo inquiras, an domum, quam Delfis habent, velint vendere.
Forte reperiemus hic emtorem, qui nostris parentibus usum, dum vivent, sit affirmaturus17. Cogita et cum uxore18 bene vale cumque liberis et amicis omnibus.
24 Decembris novi Cal. 1632.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.