eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    212

    1898. 1633 november 30. Aan G.J. Vossius1.

    Nuper ad te cum scriberem, vir praestantissime, quas literas2 nunc ad te pervenisse arbitror, dicebaris interquiesse a publico docendi munere, quod tibi extorsisse luctum recentem minime mirabar: ne diutius otio, re tibi insolita, accenderes dolorem, metuebam: nunc cum ex iis, quas accipio literis3 cognossem et rediisse te ad tua munia et, quod futurum praesenseram nihil esse quod levare tale malum posset, de quo non abunde cogitaveris, video ego laborem tui solandi, in hoc quidem tibi ut prodesset, fuisse supervacuum, non etiam, quo meum animum adversum te familiamque tuam ostenderem, quos semper mea adversa pro suis duxisse certissimis experimentis non semel didici. Itaque nunc nihil aliud quam hortor te, ut in isto tam forti proposito perseveres et laborem, quo civitatis florem obligas, nunc et tibi praestes imperatorum magnorum secutus exempla, qui privatis doloribus ex negotiis publicis solatium quaesivere4. Quo magis inclarescis, quod apud gentes exteras pridem tibi scripta dedere, apud nostros homines ingenio suo pigros facilius viva voce obtinetur, hoc plures in te irruere studiorum interpellatores minime miror nec aliud remedium video, nisi ut toto mane tibi et publice audientibus vindicato horam unam aut alteram ante vesperam assignes salutatoribus Scaligeri5 exemplo. Id ubi semel per familiam tuam adventantibus innotuerit, magno te in posterum temporis damno levabit.

    In historia ecclesiae multum gaudeo venisse te ad illa tempora, quibus jure undique conveniendi dato certiorem jam suae gubernationis formulam accepit diffusa per orbem Romanum Christianorum multitudo. Ac plane verissimum esse sentio, quod prudenter scribis, a nimio sectarum applausu retinendi aequos homines non aliam viam esse expeditiorem quam si quis odio studioque vacuus et soli vero addictus rebus ipsis manifestum faciat neque antiquitatem semper ab illis stare, qui eo nomine alios territant et qui se restituturos omnia in primaevum statum polliciti sunt non id in omnibus assecutos.

    Verhoevium6 maximi facio amantem, ut vere dicis, mei, veterem a pueritia sodalem. Quare quod sponte et sic exigente officio facturus fueram, operam ut darem praecidendis litibus, id nunc eo faciam promptius, quod eodem facto morem gessurus sum et illi populari meo et tibi, cujus causa nihil est tam difficile, quod non aggredi debeam.

    De quaerendo magistro adolescenti filio Leonardi Sorgii7 placet quod scribis velle te cum patruo ejus loqui, Clemente Sorgio. Sed unum monitum te velim matrem8, cui nunc cura filiorum incumbit, a zelotis illis minus abhorrere quam abhorrebat pater. Ac ob id, si quis sit caetera magister idoneus, non esse quod eam ob rem rejiciatur.

    213

    Vale, vir optime. Deum ex animo precor tibi, matronae tuae9 liberisque tuis clemens propitiusque adsit et hunc novum dolorem novis beneficiis obliteret10.

    Prid. Kal. Dec. 1633.

    Quid agat Salmasius11 doleo me neque ab ipso neque ab aliis resciscere; Blavium12 rogare an ausim ut filio meo13 ad sphaerica monstrator sit, dubito. Vereor enim, ne hominem mei amantem plus aequo onerem.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 120. Antw. op no. 1890; tesamen met no. 1895 beantw. d. no. 1921.
    2 - No. 1895 dd. 20 november.
    3 - No. 1890 dd. 12 november.
    4 - Dit doelt op de Romeinse keizer Tiberius; zie Tacitus, Ann. IV 8, 12 en 13, 2.
    5 - De vermaarde klassiek filoloog Joseph Justus Scaliger (1540-1609) van 1593 tot zijn dood aan de Leidse universiteit verbonden.
    6 - Dr. Robert van der Houve; zie no. 1890, p. 203 en n. 1 aldaar.
    7 - Jan, de oudste zoon van Leonard van Sorgen, welke laatste onlangs te Hamburg was overleden; zie no. 1879, p. 185 en n. 5 aldaar. Over Clemens van Sorgen zie no. 1890, p. 203 n. 6.
    8 - Sara van der Wiel
    9 - Elisabeth Junius.
    10 - Vossius' zoon Dionysius was op 25 oktober 1633 na een kortstondige ziekte overleden; zie no. 1890, p. 201.
    11 - Cl. de Saumaise -Salmasius- was in 1631 te Leiden benoemd en daar medio november 1632 aangekomen.
    12 - De Amsterdamse cartograaf en uitgever Willem Jansz. Blaeu.
    13 - Grotius' tweede zoon Pieter, die onder toezicht van Vossius voor zijn studie in het vaderland verbleef.