eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1907. 1634 januari 14. Aan M. Ruarus1.

    Literas tuas, doctissime Ruare, ut crebras amo ita dilatas non queror. Et si causam non afferres, commodum mihi tuum sufficeret. Nunc causa, quam adfers, talis est, ut vel duro exactori purgare te possit. Ad alia antequam venio, Deum precor, conjugii auctorem, tuas nuptias2 ut prosperet perpetuaque concordia beet.

    In Leonardi Sorgii morte3 quod fecisti damnum utinam aut ego sarcire possem aut qui nunc hic cum bene dotata uxore larem fovet4 cujusque et aedibus et amicitia fruor, Matthisius5, qui te et salutat plurimum et omnia offert, quae suae sunt opis.

    Crellii6 postuma opera avide exspectabimus eoque magis, quod abs te dijudicata et limata ad nos pervenient7. Noli dubitare, quin in amicorum classe habiturus semper sim et quidem interioris admissionis non eos tantum, quos mihi epistolae tuae commendaverint, sed quoscunque tibi caros sciero; id enim mihi pro testimonio sufficiet.

    De baptismo Judaico quae scribis vera sunt; et adjici potest ad ea quae commemoras loca illud ex scholiaste Juvenalis vetere et scriptoribus uso, qui proxime Iuvenalis8 saeculum fuere, ad illum versum

    Quaesitum ad fontem solos deducere verpos9.

    224

    Sic ille ait: ubi baptizantur10. Quod quanquam ad rectam versus illius expositionem non pertinet; culpat enim Juvenalis το τῶν Ιουδαίων ἄμιϰτον, qui ne communia quidem humanitatis officia, qualia sunt erranti viam, sitienti fontem monstrare, praestarent τοῖς ἄλλο ἔϑνεσιν. Testimonium tamen praebet mori τῶν ἰουδαιζόντων in oculos Romanorum quoque incurrenti.

    Quantum ex libris, quos ad manum non habeo, cognoscere potui, sic res se habet. Quo tempore lex per Mosem data est, multi adhuc populi, quanquam sub diversis ritibus, perstabant in cultu unius Dei et honestis moribus, quos Deus aut per sensum communem aut per oracula Adamo Noaeque data humano generi praescripserat. Ex illis si qui vellent cum Hebraeis habitare, licebat id per legem neque institutis hebraicis, nisi in quibus ob publicae ἐνταξίας faciem sejungi ab aliis commode non poterant, tenebantur, ut videre est tum alibi tum Levit. XXV. 3511 et Levit. XXV, 47, ubi Chaldaeus גֵּד וְתושָׁבֵ12 interpretatur incolam incircumcisum. Si quos tamen populos ab Abrahamo ortos constaret, puta Ismaëlis, Cethurae13, Esavi posteros, his jus incolatus non dabatur, nisi et impleta circumcisionis lege quippe ad ipsos non minus quam ad Israëlis posteros pertinente.

    Quod dixi de duratione τῆς μονοϑεοῦ ϑϱησϰείας ex historia de Abimelecho, Melchisedeco, Jethrone14 apparet. Paulatim tum quod Deus curam suam ferme ad unum populum retraheret, tum quod ejecti ab Hebraeis populi late spargerent superstitionis et morum illaudabilium contagia, factum est, ut nulli essent populi defectionis immunes. Itaque ex eo tempore a sapientibus Hebraeis institutum est, ne qui ad jus incolatus admitterentur, nisi qui solenni mersatione professi essent se pravum15 cultum vitamque ἄνομον exuere, praevia circumcisione, si de Abrahami essent genere, sine ea, si aliunde orti. Si qui praeterea vellent totam Mosis legem sibi imponere, de eo fiebat testatio et sic in numerum non incolarum, sed civium recipiebantur honorumque erant participes, nisi ex illis essent gentibus, quas lex speciali de causa exceperat. Gravis autem causa fuit, cur etiam circumcisis injungeretur altera baptismi professio, quia gentes aliquot circumcisae ad falsos deos jam defecerant. Est autem ferme apud populos omnes receptum ut emendatio vitae signo conspicuo ablutionis et, ubi magna esset mutatio, mersationis exprimeretur. Vetus scholiastes Horatii ad illud Epistolae primae Ter pure lecto16, ter, ait,

    225

    mergunt qui se expiant17. Hinc baptae apud Graecos; Isidos quoque et Mithrae sacris, Tertulliano docente eo qui de baptismo est libro18, per lavacrum initiabantur. Ejusdem Tertulliani est eodem libro: certe ludis Apollinaribus et Pelusiis tinguntur; idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere praesumunt19. Hunc ergo communem gentibus intellectum secuti Hebraei non immerito commaculatis vita impura tinctionem, id est mersationem, injunxere. Ac propterea, cum Johannes divino instinctu ipsos, quod hactenus factum non erat, Judaeos tingeret, facile intellectu omnibus fuit significare eum gentem Judaicam, quanquam in professione μονοϑείας perstantem, caetera vitae tamen20 non minus impuram esse quam essent οἱ πολύϑεοι, ac proinde in illis quoque parem vitae mutationem, quae mersatione indicari solebat, requiri. Ad vetus illud exemplum apostoli a Christo jussi τούς Ἕλληνας merserunt, Judaeos vero ad Iohannis exemplum; utrosque in agnitionem peccatorum, non qualicunque spe remissionis, sed certa ejus fide, Dei summi parentis auctoritate per filium publicata, per mortem21 obsignanda.

    Nunc ad conjugalem quaestionem venio. Vetuit Christus matrimonia rata, id est secundum legem Mosis aut aliorum populorum honestas ac probabiles leges inita, dirimi, nisi ex gravissimis causis, qua in re omnium populorum bene moratorum leges sibi faventes habet. Nam et quae leges divortia indulgent, optant tamen ac praeferunt indivulsam fidei conjugalis copulam. At ne humanis legibus potestas hujus aut illius generis matrimonii adimi hominibus posset, qua potestate ademta sequitur, ut conjugium nullum sit, sicut in contractibus aliis evenit, nusquam edixit; imo vero legum conditoribus non reliquit modo, sed et sanctionibus suis confirmavit, quam consensu gentium habebant in rebus ejusmodi potestatem. Quin et seposita consideratione ejus juris, quod aut ab initio, cum una viverent homines, commune humani generis in singulos habuit, aut quod postea dispersis gentibus in minoribus illis societatibus boni communis atque ordinis causa resedit, faciamus aliquem probabili de causa, quae Dei cultum aut parentum reverentiam aut meliorem sui custodiam attingeret, voto atque etiam jurejurando palam se obstrinxisse, ne talem aut talem duceret, et videamus, an ratum futurum sit, cum aliqua talis impedimenti conscia matrimonium. Sunt sane, ut ais, populi, ubi rata habentur matrimonia liberum etiam intra annos 25 inita sine parentum proximorumve assensu. Sed alibi aliter observatur, nec in protestantium tantum terris, sed et in Gallia jampridem, ubi ne rata aut licita essent id genus conjugia, conventu ordinum Blesiensi institutum est22 et frementibus quanquam sacerdotibus quotidie in summis auditoriis, quae parlamenta vocant, eum in modum judicatur. Sic et aliis in locis irrita habentur conjugia feminarum cum tutore tutorisve filio. Et multa alia sunt ejusmodi constituta in Theodosii et Iustiniani Codice23 non

    226

    sine episcoporum consilio, antequam ecclesia rem istam sui juris fecisset. In Basilii responsis invenio matrimonium a liberis factum invitis parentibus ab ecclesia habitum ποϱνείας loco24. Quae cur cum Christi praeceptis pugnare non existimem, ex allato jam discrimine, quod est inter impedimenta a lege positum, nondum contracto conjugio et inter rite contracti dissolutionem, puto posse intelligi.

    Res meas quod attinet, etiamnum ἐπέχω. A Savazio25 si quisquam ad me venisset, ultro ad ipsum cucurrissem; nunc quid intercesserit, suspicari forte possum, scire non possum.

    Rex vester26 si mea opera uti volet, ubi sciero quam ad rem, non longum sumam deliberandi spatium. Dwingloius27 manet in statione. In Anglia is, qui Londinensis fuerat episcopus, ad ἀϱχιεπισϰοπὴν Cantuariensem evectus28 summam in regni ecclesiaeque rebus auctoritatem obtinet, vir prudens et ad antiquum ecclesiae exemplar, quantum tempora ferunt, respiciens. τῶν ἀδιαφόϱων nihil ibi Romanorum rituum reducitur, sed quae publicis regni moribus recepta sunt, ea ut ubique eandem habeant faciem, datur opera. Dogmata duriora, quae salutem hominum aut exitium clavis figunt adamantinis, magis magisque ibi exolescunt et paucos defensores inveniunt.

    Vale, vir clarissime, et, ubi res tuae id ferent, me ac Matthisium fac certiores de tua valetudine deque tuis laboribus.

    Hamburgi, IV/XIV Ianuarii Anni MDCXXXIV.

    T. Cl. Observantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 121; Ruari Ep. select. Centuria I, p. 187. Antw. op no. 1904.
    2 - Vgl. no. 1904, p. 218 en n. 2 aldaar.
    3 - Leonard van Sorgen was op 12 augustus 1633 te Hamburg overleden.
    4 - De tekst der Ruari Ep. select. Centuria I heeft de lezing ‘fixit’.
    5 - Over Assuerus Matthisius zie no. 1792, p. 72 en n. 10 aldaar; hij was gehuwd met Agneta van de Wouwere, weduwe van Henrick Simons.
    6 - Johann Crell, sociniaans theoloog, was op 11 juni 1633 overleden. Voor zijn posthuum verschenen werken zie Sandius, Bibliotheca Anti-Trinitariorum, p. 116-118; de Opera Omnia zijn verschenen in de Bibliotheca Fratrum Polonorum quos Unitarios vocant, Irenopoli 1656, III en IV.
    7 - De woorden ‘eoque magis ...... pervenient’ ontbreken in Ruari Ep. select. Centuria I.
    8 - Decimus Junius Juvenalis (geb. 60 na Chr.), Romeins satyricus; 16 satyren zijn nog over, waarvan de laatste onvolledig.
    9 - Juvenalis XIV, 104.
    10 - Ivnii Ivvenalis Satyrae sexdecim, cvm veteris scholiastae et Ioan. Britannici commentariis, quibus accesserunt P. Pithoei, Caelij Secundi Curionis, & Theodori Pulmanni Notae & Variae Lectiones. Additus est index geminus rerum & verborum omnium absolutissimus. Lvtetiae, Apud Claudivm Morellvm, via Iacobea ad insigne fontis. M.DC.XIII, p. 603; voor een moderne Juvenalis-uitgave zie men bijv. die van Pierre de Labriolle et François Villeneuve, Paris 19504.
    11 - De editie der Epist. geeft foutief XXII, 25.
    12 - Verbeterd naar תורה נביאים וכחובים Biblia Hebraica adjuvantibus W. Baumgartner, G. Beer, J. Begrich, J.A. Bewer, F. Buhl, J. Hempel, F. Horst, M. Noth, O. Procksch, G. Quell, Th. H. Robinson, W. Rudolph, H.H. Schaeder edidit Rud. Kittel. Textum masoreticum curavit P. Kahle. Editionem tertiam denuo elaboratam ad finem perduxerunt, editionem septimam auxerunt et emendaverunt A. Alt et O. Eissfeldt. Editio octava emendata typis editionis septimae expressa. Privilegierte Württembergische Bibelanstalt Stuttgart [1952], p. 184.
    13 - Keturah, Abrahams tweede vrouw, met wie hij na de dood van Sarah trouwde.
    14 - Jetro, waarschijnlijk een als eigennaam gebruikte ambtstitel voor de schoonvader van Moses, priester van Madian, in Exodus 2, 18 Raguël of Rehuël genoemd, in Numeri 10, 29-32 Hobab, de zoon van Rehuël.
    15 - De Ruari Ep. select. Centuria I heeft hier - ten onrechte - de lezing ‘primum’.
    16 - Horatius Ep. I 1, 37: ..... sunt certe piacula, quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello.
    17 - Psevdacronis Scholia in Horativm Vetvstiora recensvit Otto Keller Vol. II Schol. in Sermones Epistvlas Artemqve Poeticam, Lipsiae In Aedibvs B.G. Tevbneri MCMIV, p. 209.
    18 - Tertullianus De Baptismo adversus Quintillam liber c. V (Migne, P.L. I, kol, 1312).
    19 - Tertullianus De Baptismo adversus Quintillam liber c. V (Migne, P.L. I, kol. 1313).
    20 - De woorden ‘quanquam ..... tamen’ ontbreken in de tekst der Ruari Ep. select. Centuria I.
    21 - De tekst der Ruari Ep. select. Centuria I heeft i.p v. ‘mortem’ de lezing ‘spiritum’.
    22 - Waarschijnlijk is bedoeld de vergadering van de Staten-Generaal te Blois van 1576; hierop volgde de ordonnantie van 1579, die vrij belangrijke bepalingen omtrent het burgerlijk recht bevatte.
    23 - Cod. Just., V 6; D., XXIII 2, 59. Een pendant van deze titels heb ik in de Cod. Theod. niet kunnen vinden.
    24 - Basilius Ep. CXCIX Amphilochio de canonibus XL (Migne, P.G. XXXII, kol. 728/9).
    25 - Johan Zawadski.
    26 - Wladislas VII (IV).
    27 - Bernardus Dwinglo; zie no. 1904, p. 221 en n. 3 aldaar.
    28 - William Laud; zie over hem III, p. 372 n. 3. Hij was in augustus 1633 aartsbisschop van Canterbury geworden.