eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    218

    1904. 1633 december 30. Van M. Ruarus1.

    Diuturnioris mei silentii caussam quidem haud unam allegare possim: at illa praecipua est, quam tu, vir amplissime, fortasse miraberis et cum venia tamen, ut spero, accipies. Ego istuc aetatis amori operam dare coepi et post anxiam tot annorum deliberationem uxorem tandem duxi2. Nondum autem oblitum te credo, quantae soleant esse distractiones novorum procorum, sponsorum, novorum denique maritorum: quae me omnes intra hoc tempus exercuerunt praeter operas consuetas aut ex obliquo illatas. Nunc redeo tandem ad scribendi officium; in quo si quid fortassis negligentia mea deliquit, quod non possum penitus negare, sat magnam hanc poenam illius pendo, quod tuis interea literis caruerim, ex quibus semper doctior evado.

    Obitum integerrimi spectatissimique viri Leonardi Sorgii3 vehementer doleo cum alias ob caussas tum quod amicum amiserim in praestandis quibusdam officiis mihi necessariis semper facilem; cui quem istic jam substituam vix habeo.

    Intelligo praeter duos illos, quos tibi commendaveram amicos, Italum Germanumque4, et Polonum quendam equitem familiarem meum tibi adfuisse; qui quanquam nullas a me literas exhiberet, amicitiae tamen meae obtentu accessum ad te facilem habuerit comiterque habitus, et cum consilio, quod ipse sibi salutare fuisse gloriatur, a te sit dimissus; eo ergo nomine gratias tibi ago atque habeo.

    De baptismo Judaeorum, cujus primam mentionem colloquio tuo debeo, deprehendi tandem aliquot loca ex Thalmude a viris eruditis allegata. Iohannes Cochus5 in annotationibus seu potius in earum spicilegio super caput secundum Maccoth citat ex Aboda sara fol. LIX. p. 1. haec verba: ‘ויטבול וכיון דלא טביל גוי הוא לעולם אינו גד עד שימול in aeternum non est proselytus, dum circumcidatur et baptisetur; nam donec baptisatus non est, gentilis est’. Duo alia loca ex Jebammoth fol. XLVI, XLVII et ex Barachot fol. XLVII. affert Christianus Gerson6 in Thalmude suo Judaico; quae quia prolixiora sunt et Germanica tan-

    219

    tum lingua ab illo exprimuntur, non exscribo. Ex eodem Gersone disco Thalmudem hunc ritum pro antiquissimo habere; ut pote qui in Sota fol. XII. et in Megilla fol. XIII. lotionem filiae Pharaonis in flumine, de qua Exod. II. hoc fine susceptam - quanquam id sane ridicule - interpretetur, ut per baptismum Israelitarum religioni initiaretur7. Crediderim tamen saltem Servatoris nostri aevo, postquam tam multi baptismi vel ad superstitionem usque invaluerant, Judaeis hanc gentium externarum initiationem ad Sacrorum Judaicorum communionem in usu fuisse. Nec vana, ut opinor, est coniectura, quod quemadmodum Servator noster in institutione solenni τῆς εὐχαϱιστίας ritum Judaeis usitatum, quamvis lege non praeceptum, imitatus est, prout inter alios Beza ex Paulo Burgensi, Tremellio atque Scaligero annotavit8, ita et Iohannes Baptista primum et deinde Christi discipuli seu potius Christus ipse, sine cujus voluntate illi sine dubio nihil sunt ausi, hunc ritum homines disciplinae suae de novo accedentes initiandi ab exemplo Judaeorum, quanquam id sane instinctu divino, mutuati sint. Hoc si tanquam verum accipitur, concludere ulterius non inepte licebit, baptismum Christianorum non Judaeorum circumcisioni proprie, sed potius eorundem baptismo successisse; atque ita collabetur argumentum, quod a circumcisione infantium inter Judaeos ad eorundem baptismum apud Christianos vulgo trahi tamque acriter urgeri solet. Scrutatus sum curiose, an Judaei ex sua gente natis, quoties religioni initiantur, baptismi legem imponant. Et invenio in Buxtorfii Synagoga Judaica9 infantes Judaeorum non quidem circumcisos, ut in gentibus ad Judaismum conversis fieri solet, sed circumcidendos lavari diligenter solere. Sed, ni fallor, haec lotio non est illis pars initiationis, sed praeparatio initiandi, qui cum sordibus ad vitam tam sacrosanctam admitti non debet. Quorsum haec tam solicite quaeram, caussam facile intelligis. Ad aetatem baptismi Judaici nonnihil facit, quod Arrianus10 mentionem illius ex

    220

    interpretatione tua faciens non procul ab aevo Servatoris nostri, sub Hadriano11 et Marco12 et Antonino13 imperatoribus vixerit, si modo commentator Epicteti, quem habemus, is est, quem Suidas14 ἐπιϰτήτειον φιλόσοφον appellat.

    De solutione quaestionum, quas tibi nexueram15, plurimum tibi debeo. Ego judicio tuo, quod magni semper feci, in caeteris quidem omnibus facile acquiesco; hoc unum tantum non nisi cum distinctione quadam accipere possum, quod existimas matrimonia utut jure divino per se licita, si tamen contra legem humanam contrahantur, hominum arbitrio irrita fieri posse. Mihi enim videtur in contractibus mere humanis id quidem potestati magistratuum licere, ut - quod tu allegas - iis nondum natis utilitatis publicae caussa vim omnem adimant; at matrimonium non humano tantum jure, sed et divino nititur. Itaque - qoud pace tua dictum sit - existimaverim, si matrimonia contra legem humanam contrahantur, contrahentes quidem privilegiis a civili potestate dependentibus privari, imo et poenis utilitatis publicae caussa prudenter constitutis subjici posse. Ipsum tamen matrimonii vinculum, quo minus rescindatur, obstare puto legem sacram, quae vetat, ne quae Deus conjunxit, homo separet16. Exemplum aliud est in matrimoniis contra parentum voluntatem a liberis nonnunquam initis, quae quidem legibus Christianorum principum rerumque publicarum vulgo prohiberi solent; consummata tamen non rescinduntur, sed poenarum summa est, ut liceat hos tales legum patriaeque potestatis contemptores parentibus exhaeredes facere. Discrimen matrimonii aliorumque contractuum hinc quoque animadvertere licet, quod alii contractus, quemadmodum consensu mutuo coeunt, ita et partium consensu dissolvuntur; at non item matrimonia, ne si pars quidem utraque velit. Hujus discriminis observationi non inepte quis fortassis addat nihilo plus magistratui in res sibi subditorum licere quam iisdem in eas licuit, antequam magistratui jus in se suum sive expresso sive tacito consensu resignarent. Haec quidem adhuc ita mihi videntur; quae tamen contra meliora docentem obstinate non defendam.

    De fortunae tuae mutatione nihil adhuc audio, nisi quod nuper quidam mihi persuadere voluit te Caesareanarum copiarum imperatori Friedlandiae duci17 operam tuam ad historiam scribendam addixisse; quod eo minus illi credidi, quod existimem res illius gestas, cujus favori stylum tuum submitteres, multas tibi fortassis non probari. Nomen tuum in aula regis nostri18 inclaruit adeoque gratiosum est, ut rex legato suo Savazio19 in Belgicam Britanniamque tendenti injunxerit, ut consilium rei bene gerendae a te peteret; quod ille tamen nescio qua de caussa neglexit, quemadmodum ex illo ipso habeo, qui legato a secretis20 in itinere fuerat. Novi quosdam id agere, ut salario regio te in hanc urbem invitent, quod an

    221

    apud regem successurum sit, nondum habeo dicere; fortassis tamen illi paulo fortius rem urgerent, si non spernere te conditionem illis constaret.

    De Assuero Matthisio21 lubens resciscerem, an domicilium Hamburgi fixerit - nam uxorem22 illic eum duxisse inaudivi - itemque an Bernhardus Dwinglo23 Tychopolim adhuc incolat, quam se derelicturum ante annum minabatur.

    De Anglia paullatim gliscit rumor proceres nonnullos, qui ad Ecclesiae gubernaculum sedent, ad antiquatas Romanae ecclesiae superstitiones non parum propendere. Id an ita se plane habeat, an vero ex innovatis ceremoniis quibusdam ἀδιάφοϱοις temere arreptum, aut et ad conflandam remonstrantium dogmatis illic invalescentibus invidiam confictum sit, tu, credo, me melius nosti, ego autem lubens ex te sciam.

    Sed jam dudum tibi fortassis prolixa scriptione molestus sum, itaque abrumpo telam teque, vir summe, salvere atque valere jubeo.

    Dab. Gedani, a.d. III. Cal. Januarii, anno aerae Christianae MDCXXXIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Ruari Ep. select. Centuria I, p. 182. Antw. op no. 1873; beantw. d. no. 1907.
    2 - Martinus Ruari was in 1633 gehuwd met de dochter van een rijke koopman uit Dantzig, Martin Voss.
    3 - Leonard van Sorgen was op 12 augustus 1633 overleden; zie no. 1869, p. 169 en n. 5 aldaar.
    4 - Vgl. no. 1855, p. 147 en de verwijzing in n. 1 aldaar.
    5 - Johannes Coccejus - Coch - (1603-1669), Duits protestants theoloog en orientalist, studeerde o.a. te Franeker en schreef daar zijn Duo Tituli Thalmudici Sanhedrin et Maccoth: Quorum ille agit de Synedriis, judiciis, suppliciis capitalibus Ebraeorum; Hic de poena falsi testimonii, exsilio & asylis, flagellatione: cum Excerptis ex utriusque Gemara, Versa & annotationibus, depromtis maximam partem ex Ebraeorum commentariis, illustrata. Zie Johannis Cocceji SS. Th. Doct. ac Prof. in Acad. Lugd. Batava Opera Omnia Theologica, Exegetica, Didactica, Polemica, Philologica; divisa in decem volumina. Editio Tertia, auctior & emendatior. Tomus Nonus. Amstelodami, Ex Typographia P. & J. Blaev, Prostant apud Janssonio-Waesbergios, Boom & Goethals MDCCI, p. 174 (de paginering van de Duo Tituli begint met p. 139 van het tweede gedeelte). Hij werd achtereenvolgens hoogleraar te Bremen (1630), Franeker (1636) en te Leiden (1650).
    6 - Christian, ben Meïr van Biberbach Gershon (1569-1627), Duits protestants hebraeist van joodse origine. Zijn Talmoedbewerking was in 1607 te Goslar verschenen; ik heb het boek niet in handen kunnen krijgen. Het in 1685 te Leipzig verschenen Chr. Gerson, Des Jüdischen Talmuds fürnehmster Inhalt und Wiederlegung zal er een latere druk van zijn. Men zie voor de aangehaalde plaatsen Goldschmidt, Der Babylonische Talmud, resp. IV, p. 469 vv. en p. 474 en I, p. 206.
    7 - Goldschmidt, Der Babylonische Talmud, resp. VI, p. 46 en IV, p. 51.
    8 - Theodori Bezae Annotationes Maiores in Nouum Dn. Nostri Iesu Christi Testamentvm. In duas distinctae, partes, quarum prior explicationem in quatuor Euangelistas & Acta Apostolorum: Posterior verò in Epistolas & Apocalypsin continet. Quibus etiam adiuncti sunt Indices Rerum ac Verborum locupletissimi. Noua autem haec editio multò correctior & emendatior priore, nunc primùm hac minore forma in gratiam & vtilitatem studiosorum in lucem prodit. Anno M.D.XCIIII, 318 (ad Evangelivm secvndvm Lvcam 22, 20). Betreffende Beza zie III, p. 2 n.1. Paulus Burgensis of de Sancta Maria (Salomo Levi) werd in 1350 te Burgos uit joodse ouders geboren, bekeerde zich in 1390 tot het christendom en werd bisschop van Cartagena; hij stierf in 1435. Beza zal geput hebben uit zijn Dialogum, qui vocatur Scrutinium Scripturarum, compositum per Paulum de Sancta Maria Quem composuit post additiones positas ad Postillam Nicolai de Lyra, anno 1434. Anno Dom. 1478 ad VII Idus Januar. Petr. Schoffer, suis consignando scutis finivit. Moguntiaci. Emanuel Tremellius (1510-1580) was een protestants hebraeist van joodsen huize.
    9 - Johann Buxtorf der Aeltere (1564-1629), schrijver o.m. van Synagoga iudaico teutsche Judenschul Basel 1603, waarvan ik de eerste uitgave niet onder ogen heb kunnen krijgen, wel die van 1643: Johannis BuxtorfI Synagoga Judaica: Das ist / Juden - Schuls Darinnen der gantz Jüdische Glaub und Glaubens - übung / mit allen Ceremonien / Satzungen / Sitten und Gebräuchen / wie sie bey jhnen offentlich und heimlich im Brauche: Ausz jhren eygenen Bücheren und Schrifften / so den Christen mehr unbekandt / und verborgen seind/ grundtlich erkläret: Item ein Auszführlicher Bericht von jhrem zükünfftigen Messia: Sampt einer Disputation eines Juden wider einen Christen: darinnen der Christlich Glaub beschirmet / und der Jüdisch Unglaube widerleget und zu boden gestürtzet wird. Jetz zum anderen mahl in Teutscher Spraach in Truck verfertiget / und an vielen Orten verbessert und vermehret. Getruckt zu Basel / in verlegung Ludwig Könings seligen Erben. 1643. Ter zake zie op. cit., p. 111.
    10 - Arrianus van Nicomedië (± 95-± 175); voor de plaats bij Arrianus vgl. no. 1809, p. 89 en n. 7 aldaar.
    11 - Hadrianus, Romeins keizer van 117-138.
    12 - Marcus Aurelius, Romeins keizer van 161-180.
    13 - Antoninus Pius, Romeins keizer van 138-161.
    14 - Suidas 3868, in de editie van Adler: Svidae Lexicon edidit Ada Adler Lexicographi Graeci Recogniti et Apparatv critico instrvcti Volvmen I: Svidae Lexicon Pars I Lipsiae In Aedibvs B.G. Tevbneri MCMXXVIII, p. 350.
    15 - Zie no. 1871, p. 172.
    16 - N.T. Matth. 19, 6; Marc. 10, 9.
    17 - Albrecht von Wallenstein, hertog van Friedland en Mecklenburg, opperbevelhebber van Ferdinand II in de Dertigjarige oorlog.
    18 - Wladislas VII (IV).
    19 - Johan Zawadski.
    20 - Misschien Alexander Przypkowski.
    21 - Over Assuerus Matthisius zie no. 1792, p. 72 en n. 10 aldaar.
    22 - Agneta van de Wouwere; zie no. 1890, p. 203 en n. 5 aldaar.
    23 - Bernardus Dwinglo (na 1648), remonstrants predikant; afgezet en verbannen keerde hij niettemin herhaaldelijk naar het vaderland terug om de gemeenten te verzorgen. In 1625 zag hij zich genoodzaakt zich in Glückstadt te vestigen. Eerst in 1648 keerde hij naar Holland terug, waar hij te Haarlem domicilie koos. Hier werd hem eindelijk openlijk eerherstel geschonken.