eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1871. 1633 augustus 12. Van M. Ruarus1.

    Multum debeo comitati tuae, vir amplissime, qui non tantum me benigne coram habuisti, sed et amicos meos2. Ego ab illis, postquam hinc abierunt, literas nullas accepi, quod miror. Intellexi tamen aliunde, alterum eorum, cui tu literas pro nomenclatore ad amicos in Gallia paraveras3, opinione diutius in urbe vestra substitisse. Itaque non dubito, eum literas, quas tu relictas existimasti, post a te petivisse.

    Quas tu literas meis junctas ad generosum Slupecium4 atque Domaradzium5 destinasti, eas jam curavi. Sed ad Crellium6 quo tuas mittam, non invenio: is enim rebus humanis jam valedixit. Quia tamen existimo argumentum earum nihil habere secreti permittis, ceu opinor mihi, ut eas resignem mihique habeam. Aegrotare coeperat vir optimus me praesente, qui illuc veneram IV eid. Maji, cum paullo ante eruditissime pro concione de sensu duorum extremorum versiculorum capitis tertii posterioris ad Corinthios disseruisset, ex febri maligna, quae passim tum per oppidum grassata domum quoque illius infecerat. Ex illa cum XXI dies mente integra - quod in illo morbo rarum - laborasset, tandem IV non. Junii paullo ante octavam horam aetatis circiter quadragesimum tertium annum placide exspiravit praesente fere tota loci illius ecclesia, quae paullo ante ad illum valedictura convenerat illiusque spiritum Domino Jesu voce ecclesiastae Schlichtingii7 multis cum lachrymis commendaverat.

    De loco Arriani8 tibi assentior illum de Judaeis intelligendum, et ipse jam deprehendi in libro quarto Christianos illi Galilaeorum nomine venire9, et video alibi quoque ita eum Judaeorum mentionem facere, ut satis appareat discrimen utriusque cultus illi non ignotum fuisse. Illud tamen miror, cur cum initiationem Judaicam designare vellet10, baptismum potius quam circumcisionem nominaverit. An id eo fortassis fecit, quod baptismus, qui in publico fiebat, magis in externorum oculos incurreret? an potius, cum in eodem loco Syros atque Aegyptios nominasset, existimavit non satis commode ab his gentibus Judaeos per circumcisio-

    172

    nem distingui, quandoquidem et Aegyptios et Syrorum nonnullos circumcisos fuisse Herodotus11 aliique scriptores antiqui testantur, eoque baptismum non aeque fortassis illis gentibus frequentatum nominare maluit? Conjecturae tuae, qua apud Arrianum pro Ἰουδαῖος σπουδαῖος substituis, volens subscribo et caussam erroris agnosco12 nec video, quis alioquin idoneus ex eo loco sensus exsculpi queat.

    Caeterum invitatus benignitate tua, quam in explicanda superiore difficultate adhibuisti, affero nunc aliam ad te quaestionem, seu quaestiones potius, paullo majoris quidem momenti, sed tui tamen fori proprias, qui de iure pacis atque belli tam erudite disseruisti13 et de ecclesiastica disciplina ex monumentis antiquitatis illustranda14 spem nobis aliquam in posterum fecisti.

    Quaestiones meae ex facto nascuntur: itaque factum ipsum primum exponam. Quidam ex nostris uxoris defunctae sororem germanam in matrimonium ducere constituit dissuadentibus amicis, qui cum id mori publico repugnaret et a multis lege divina vetitum existimaretur, scandalum inde gravissimum metuebant. Perrexit nihilominus ille firmus animi, quem putabat cassibus humanis, cum divina lex non repugnaret, frustra irretiri; et cum neminem inter ecclesiastas nostros inveniret, qui nuptias consecraret, ex illa familia, quae Calvinum pro duce sequitur, nonneminem advocavit, cui tam scite os sublevit, ut affinitatis illius ignarus matrimonio benedixerit. Nostri ut ecclesiam purgarent a scandalo et criminationi legum violatarum occurrerent simulque et pertinacia et fraude hominis offensi, sacris ei interdixerunt, donec legitima poenitentia facinus expiaret. Evangelici vero, quos vocant, sive reformati non modo ecclesiasten, quod imponi sibi passus fuisset, in perpetuum exauctorarunt, sed et matrimonium male conflatum, quod in incestum existimarent, sua in synodo publica voce irritum pronunciarunt. Hinc aliquot mihi quaestiones suboriuntur: earum prima est, an matrimonium cum defunctae uxoris sorore lege divina sit vetitum, imo et pro incestu habendum. Non ignoro, quid vetent Imperatores in Codice sub titulo de incestis et inutilibus nuptiis15; legi et quae ex Basilio Magno16 adducit Matthaeus monachus17 lib. VIII Juris Graeci a Leunclavio18 editi; quin et hoc scio omnes fere nostrae aetatis theo-

    173

    logos, quotquot a pontifice desciverunt, legem divinam ita interpretari, ut ejusmodi matrimonium vetitum existiment. Mihi tamen aqua haeret et video te quoque in alia esse sententia, si modo recte capio mentem verborum tuorum, quae leguntur lib. II. cap. V § XIV de jure belli ac pacis19. Obtendunt illi quidem, in pari affinitatis gradu vetitum fratri fratris defuncti uxorem ducere, sed recte tu observasti non idem semper jus in pari gradu obtinere, quod diversa nonnunquam subsit ratio. Quin ipsa lex non obscure id genus matrimonii approbare videtur, dum interdicto de uxoris sorore ducenda expresse addit בּחיּיה in vita eius; cur enim distingueret, nisi ipsa mortua foret aliud? Nam quod nonnulli respondent, plurium uxorum matrimonium hic vetari, dilutum nimis videtur et recte refutatur per ea, quae tu habes § IX capitis supra jam allegati20. Eiusdem coloris videtur et illud, quod alii de sorore non germana aut uterina, sed consobrina sermonem in controverso Levitici loco esse velint21; nec enim verosimile est legislatorem, ubi tam accurate cognationis affinitatisque gradus distinguit, nomina confundere et sub appellatione minus usitata simplicitati legentis imponere voluisse. Illud me tamen nonnihil turbat, quod videam Mosen Maimoniden22, quem tu recte censes Hebraeorum veterum omnia legisse summoque judicio digessisse, hoc genus matrimonii improbare; a quo tamen non abhorrere videtur Salomon Jarhides23 quodque inter Judaeos nostra tempestate, quantum ex ipsis

    174

    intelligere potui, satis est usitatum. Verba Maimonidae ita habent, si modo non imponit nobis interpres Buxtorfius24 par. Ill cap. XLIV More Nevochim: fratres se habent ut radix et ramus; hinc quia prohibita est soror, prohibita etiam est soror uxoris et uxor fratris; quoniam haec est duorum individuorum, quae sunt sicut radix et ramus in conjunctione corporis tertii.

    Atque haec quidem est prima mea quaestio. Altera est, an ob facinus, quod expressa Dei lege non sit interdictum, solo scandali metu aut quia mori gentis, in qua vivimus, adversatur, quenquam sacris arcere liceat. Ego quidem hic non culpo, quae nostri egerunt, quos video variis gravibusque causis impulsos fuisse; nec ignoro, quantopere Christiano persequenda sint non ea tantum, quae honesta atque justa, sed et ὅσα πϱοσφιλῆ, ὅσα εὔφημα25, quantoque horrore cavenda infirmorum offensio. Sed vellem tamen hic libenter definitos limites, quousque scandali fugae aut moribus populi in animadvertendo indulgere liceat; ne si severitas sine cancellis sit, sub antiquam humanarum legum servitutem redeatur. Quid enim, si secundum theologorum usitatam distinctionem scandalum sit non datum, sed acceptum? quid, si mores libertati Christianae nimis sint graves atque molesti?

    Tertio quaero, an matrimonium ea qua dixi ratione male conflatum humana improbantium voce rescindi queat quamque ea rescissio vim habere debeat aut possit cum in ecclesia tum in republica. Credo quidem bonos illos viros, qui hoc sibi judicium arrogarunt, eo jure niti, quod Sechanias26 atque Esdras27 in Judaeos, qui alienigenas in matrimonium duxerant, constituerunt. Sed primum non ita liquidum est interdictum de uxoris defunctae sorore quam de alienigenis; deinde recte observas ipse § XVI capitis jam ante dicti28, non statim irritum fieri, quod male ab initio contractum est; cum diversa sint, prohibere atque irritum quid facere. Ego tamen vereor, ne is, qui matrimonio isti infelici sese implicuit, periculi, quod imminere sibi misero videt, metu, pontificis Romani dispensationem, quam vocant, hic requirat.

    Qua occasione quarto ex te quaero, an putes eum, qui pontificis Romani jugum semel abjecerit, salva animi conscientia, ut in republica salvus subsistat, legis aut consuetudinis humanae laxationem ab illo petere posse. Ni fecerit, in periculo erit et matrimonii contracti honor et illius fortuna; si fecerit, videbitur potestatem ejus, quem fortassis pro antichristo habet, denuo adorare atque eo nomine pessime apud omnes, qui pontificis imperium repulerunt, audiet.

    Sed nimis jamdudum molestus tibi sum tot quaestionum nodis eoque nec petere a te audeo, ut ad omnes aeque respondeas aut ita respondeas, ut et simul sententiae tuae rationes in medium afferas: video enim id gravius occupationibus

    175

    tuis futurum, quibus tanquam in publicum bonum semper intentis non lubenter privata curiositate obstrepo. Interim hoc mihi fortassis dabis, ut innuas breviter tuam de singulis sententiam; cujus ego caussam aliunde deinceps conquiram, modo auctoritatis tuae pondere judicii mei lanx interea firmetur. Sed ut et hoc nimium sit, illud saltem a te impetrem sine, ut ne mea haec importunitas alieniorem te mihi fecerit; nam ad illam me impulit tum fervens in me aliquid semper discendi studium, tum quod me nemo te melius docere possit.

    Vale, vir amodissime, et publico bono diu superstes age.

    Dab. Gedani prid. eid. Augusti MDCXXXIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Ruari Ep. select. Centuria I, p. 169. Antw. op no. 1855; beantw. d. no, 1873.
    2 - Vgl. nos. 1855, p. 146 en 1809, p. 88.
    3 - Vgl. no. 1855.
    4 - No. 1856 aan Jerzy Slupecki de Konary.
    5 - D. de Domaradz de Maradzky; de brief, een antwoord op een verloren geraakt schrijven dd. 1 maart 1633 (zie Catalogus Auctie Tydeman: Bibliothecae Tydemannianae Pars quinta. Catalogus der Handschriften, Portretten, Platen en Kaarten, nagelaten door den WelEd. HoogGel. Heer Mr. H.W. Tydeman, Hoogleraar in de Staatswetenschappen en Regtsgeleerdheid te Leiden. Waarvan de verkooping zal plaats hebben op Maandag 23 October 1865 en volgende dagen, des avonds te 6 ure precies, onder directie van Martinus Nijhoff en E.J. Brill, Boekhandelaren te 's Gravenhage en te Leiden. Ten huize van den eerstgenoemde, te 's Gravenhage, Raamstraat 49. p. 73 no. 844) is eveneens verloren gegaan.
    6 - No. 1854 aan Johann Crell.
    7 - Jonas Schlichting (1592-1661), sociniaans theoloog.
    8 - Arrianus, ΤΩΝ ΕΠΙΚΤΗΤΟΥ ΔΙΑΤΡΙΒΩΝ II, 9; zie no. 1809, p. 89 en n. 6 aldaar. Vgl. no. 1855, p. 147.
    9 - Arrianus, ΤΩΝ ΕΠΙΚΤ. ΔΙΑΤΡ. IV, 7.
    10 - Arrianus, ΤΩΝ ΕΠΙΚΤ. ΔΙΑΤΡ. II, 9.
    11 - Herodotus II 104.
    12 - Zie no. 1855, p. 146.
    13 - Hugonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres. In quibus ius naturae & Gentium: item iuris publici praecipua explicantur. Parisiis, Apud Nicolavm Bvon, in via Iacobaea, sub signis S. Claudij, & Hominis Siluestris. MDCXXV; zie Ter Meulen - Diermanse, nos. 565 vv.
    14 - Wellicht Grotius' De Coenae administratione ubi Pastores non sunt. Item An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638; Ter Meulen - Diermanse, no. 1091. Met dit geschrift mengde Grotius zich in een controverse op theologisch gebied tussen Nic. Rigaltius en Gabriel de l'Aubespine; zie IV no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar.
    15 - Cod. Jur. Civ. C.V. 5 De incestis et inutilibus nuptiis.
    16 - Basilius de Grote (± 330-379), bisschop van Caesarea, kerkvader en kerkleraar.
    17 - Een vroege jurist, van wie verder niets bekend is.
    18 - Johannes Leunclavius - Johann Löwenklau - (1533-1593), historicus, oriëntalist en filoloog. De veelzijdige geleerde en staatsman Marguard Freher (1565-1614) heeft een aantal juridische studies van Leunclavius uitgegeven onder de titel Ivris Graeco-Romani tam canonici qvam civilis. Tomi duo Johannis Levnclavii Amelbvrni, V. Cl. stvdio ex varii Evropae Asiaeque bibliothecis eruti, Latineque redditi: nunc primum editi curâ Margvardi Freheri I.C. cvm eivsdem avctvario, Chronologia iuris ab excessu Iustiniani ad amissam Constantinopolin, & Praefatione. Ad Imp. Caes. Rvdolphvm II. P.F. PP. A. Opus non solum Iuris vtriusque consultis, sed omnino diuinarum humanarumq; rerum studiosis; tam Ecclesiasticae quam Politi- cae antiquitatis amatoribus, ob multiplicem vtilitatem summe expetendum. MDXCVI. Cum gratia & privilegio S. Caes. Maiest. ad decennium. Francofvrti. Impensis heredum Petri Fischeri. Ter zake zie bijv. p. 503: Canon LXXVIII: Qui duas sorores in matrimonium accipiunt, licet diuersis temporibus, postquam diremptae fuerint incestae nuptiae, adulterii indicio tenentur; vgl. Basilius Epist. CLX 3, Migne, P.G. XXXII, kol. 623 vv.
    19 - Zie de jongste complete uitgave: Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis libri tres in qvibus ius natvrae & gentium: item ivris pvblici praecipva explicantve Curavit B.J.A. de Kantervan Hettinga Tromp Iur. Utr. Dr Lugduni Batavorum E.J. Brill MCMXXXIX (Ter Meulen - Diermanse, no. 617), pp. 246-248.
    20 - In de editie van 1939 op pp. 234-237.
    21 - Leviticus 18, 9-18.
    22 - Rabbi Moses ben Maimon; zie over hem IV no. 1371, p. 15 n. 9 Ter zake: Mose ben Maimon ed. Weisz, Buch III neunundvierzigstes Kapittel, p. 323 vv. vooral p. 324: ‘Denn es liegt eine sehr arge Schamlosigkeit darin, dasz eine solche Handlung zwischen der Wurzel und dem Zweige stattfinde ....’ en verder: ‘Geschwister sind aber so wie Wurzel und Zweig zu betrachten. Weil aber der geslechtliche Umgang mit der Schwester untersagt ist, muszte auch der mit der Schwester der Frau oder mit dem Weibe des Bruders untersagt werden, denn bei diesen handelt es sich um die Vereinigung zweier Individuen, die sich zueinander wie Wurzel und Zweig verhalten, in der Begattung eines dritten Leibes.’
    23 - Salomo ben Jarchi abusievelijk voor Rabbi Salomo ben Isaac = Rasjie (Rabbi Sjelomo Jitschaki). De vergissing stamt van Sebastianus Munster, een leerling van Johann Reuchlin (1454-1521) en werd overgenomen door de Buxtorfen (Johann der Ältere, 1564-1629; Johann der Jüngere, 1599-1664); zo bleef in de christelijke geleerdenkringen Jarchi voor Rasjie gebruikelijk. Rasjie was een geleerd Frans rabbijn uit Troyes (1040-1105). Hij schreef een verklaring op de Babylonische Talmoed en daarnaast zijn beroemde bijbelverklaring vooral op de Pentateuch. Uit zijn commentaar op Deuteronomium 25, 5 en 6: Quando habitaverint fratres simul, et unus es eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri; sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui: et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel, blijkt, dat hij het Talmoedische standpunt volgt, dat zich ondanks de bezwaren, die er ten opzichte van incest rijzen, toch voor het leviraatshuwelijk uitspreekt. Zie A.S. Onderwijzer, Nederlandsche Vertaling van den Pentateuch, benevens eene Nederlandsche verklarende vertaling van Rashie's Pentateuch-Commentaar V, Amsterdam 1661-1901 p. 269 vv.; vgl. Talmoed, o.m. Jabmoeth fol. 17b geraadpleegd in de vertaling van Lazarus Goldschmidt, Der Babylonische Talmud IV Berlin 1931, p. 367 v.
    24 - Johann Buxtorf (1599-1664) der Jüngere, theoloog en sedert 1630 professor in het hebreeuws te Bazel; in 1629 verscheen zijn latijnse vertaling van Maimonides' Moreh Nebukim: R. Mosis Majemonidis Liber מורה נבוכים i.e. Doctor perplexorum in linguam Latinam conversus a Jo. Buxtorfio. fil. Basileae MDCXXIX, pp. 498 vv. Het werk, oorspronkelijk in het Arabisch geschreven, werd in het hebreeuws vertaald en naar deze hebreeuwse vertaling heeft Buxtorf de zijne in het latijn vervaardigd; vgl. IV no. 1371, p. 15 en n. 9 aldaar.
    25 - N.T. Paulus, Ad. Phil. IV 8.
    26 - De Sjekanja van Ezra (Esdras) 10, 2.
    27 - Ezra (Esdras) 10, 2 vv.
    28 - Hvgonis Grotii de ivre belli ac pacis ed. B.J.A. de Kanter - van Hettinga Tromp, pp. 249 v.