eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1911. 1634 februari 7. Van J.F. Gronovius1.

    Nobilissime et magnifice Domine,

    Post tot experimenta semper similis sibi humanitatis tuae religioni mihi erat dubitare amplius, an migrarem modestiae fines, si inficetis litteris Tuam Magnificentiam inquietarem et studiis nostris porro ut factum velis peterem.

    Ut enim antidhac justus ille metus ab ausu ejusmodi manum abstinuit, fore, ut indignaretur Magnificentia Tua spei superbae, qua responsum breve inter magnificas plurimas occupationes exspectarem, ita aliam nunc mentem dat divinarum virtutum genius, qui magnum animum non cum fastidio, sed incredibili affabilitate miscuit. Tribunorum olim plebis quae sanctissima apud Romanos potestas erat salva republica noctes diesque populi ad subsidium aedes patebant. Sic Magnificentia Tua aditum permisit mihi et aliis, quicunque severae artis fructum sectantes adversus barbariem, qua involvimur, et studiorum remelligines consiliis et indagare

    230

    et juvari desideramus. Quo quidem semper timide, ut in religiosis decet, sum usus; nunquam tamen sine magna voluptate imo utilitate, nunquam non doctior factus, sive de meditatis ad Magnificentiam Tuam referrem, sive e re nata suggereretur occasio disserendi. Quale illud nuper de datura, oraculi vicem mihi acceptum.

    Nec tamen possum, quin removeri postulem unicum adhuc, qui me impedit, scrupulum. Videtur enim originem Graecam probare vox Satyricon, quomodo Petronius2 et Martianus3 sua inscripserunt et litteris et terminatione Graja. Ut Satyricam levitatem Augustinus de Civ. Div.4 alicubi et alii. An ergo Saturicus et Saturicum scribenda damnandusque antiquitatis consensus? an vero istam finitionem non ipsorum auctorum, sed grammaticorum dicendum?

    Sed has curas inter parerga et lucrativas operas jam habere certo constitui, et juris civilis cognitioni serio, quod nec Tuam Magnificentiam dissuasisse aliquando memini, me dare. Cujus principia, ut ea ab Imperatore sacratissimo5 in Institutionibus comprehensa sunt, semel iterumque legendo pervasi, in difficili autem divortio stiti aliquandiu coepti itineris gressum, ex quo Tuam Magnificentiam levi brachio liberare me posse et velle confido.

    Sunt in viris doctis et hanc artem multorum judicio doctissimis, qui quotidianis disputationibus, quem morem in academiis ubique invaluisse noram, exercendos studiosos putent et in hanc rem Treutleri6 et aliorum theses in manus tradant. Sunt qui maligne hoc genus traducentes nihil praeter Vigelii7 opera commendent et illorum lectione utilius et felicius contineri nos aestiment abstinendo ab istis, quae maximam partem ingenii sint lusus, et ubi magis de verisimilibus, quaeque ἐξεταστὴν acuant, quam juris tyronem instruant, cernatur.

    Scire velim ante natos illos, qua via tam arduum iter aggressi sint viri magni et an ad alterutrum harum necessario alligandi simus. Etenim verum quotidie experimur non in ominibus, in quibus disputantes fatigantur, ad verum scopum eos oculum collimare, quorum tamen examini non paucorum controversorum decisio deberi se fateatur. Et illae Vigelii regulae, exceptiones, replicae, duplicae etc. vix videntur sine generica aliquali juris cognitione utiliter adiri, ne dicam multa ibi ex nuda Dd. opinione inculcari, quae discernere satis expedite a ϰυϱίαις δόξαις et

    231

    certissimis legum axiomatibus non queat, qui illarum silvam non prius sit pervagatus. Taceo alia, quibus utriusque veluti sectae acies defensores ad partes nos vocant, Tuae Magnitudini longe procul dubio quam mihi notiora. Ita compendifactis aliis, Tuam Magnitudinem oro demisse, ut tuum de hisce judicium, deque vera, optima, regia via arcem illam Augustae divae invadendi, sententiam, breviter et rotunde, qua praecipue supra omnes quae ego unquam eruditorum loquentes audivi, dexteritate polles, perscripta videam. Sic Magnitudini Tuae levi opera maximum mihi beneficium praestandi materiam plenus bona spei obtrudo. Eandem cum omni familia Summi Numinis protectioni fidelissime commendans.

    Scripsi Lubecae, ubi nunc velut in secessu dego, notus paucissimis, familiaris nemini aut duobus.

    VII Eid. Febr. Ad Ann. Christ. MDCXXXIV.

    Tuae Magnificentiae
    ad omnem cultum servitiumque
    devotus, addictus
    J. Fredericus Gronovius.

    Si ei, qui has offeret, reposcenti, aut M. Damcken8 Tua Magnitudo responsum committet, bene ad me curabitur.

    Boven de brief staat: Incomparabili Heroi Hugoni Grotio, de omni Eruditionis genere summe merito Domino et Fautori magno.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne Eruditionis genus illustrandum occurrunt; Ex scriniis Literariis Jani Brantii, Amstelaedami, Apud Janssonio-Waesbergios MDCCXV, p. 129; [Nic. Wilkins,] Leben Des Berühmten Joh. Friderici Gronovii, nebst einigen seinen Briefen, die guten Theils bisher ungedruckt, Wie auch einer Kurtzen Nachricht Von zween dessen guten Freunden, Bernh, Damcken, Und Joh. Christenio, Hamburg, Bey Theodor Christoff Felginern, 1723, p. 65. Beantw. d. no. 1916 . Schrijver, Johann Friedrich Gronovius (1611-1671) was jurist en klassiek filoloog. Tijdens Grotius' verblijf te Hamburg kwam Gronovius met hem in contact en ging hij vervolgens naar Nederland, waar hij hoogleraar werd resp. in 1642 te Deventer en in 1658 te Leiden.
    2 - Gaius Petronius Arbiter († 66), algemeen beschouwd als de schrijver van de zedenschets Satiricon, waarvan het meest bekende deel de Cena Trimalchionis is.
    3 - Minaeus Felix Martianus Capella, (± 425), geleerd schrijver uit N. Afrika van een encyclopedisch werk in, afwisselend, proza en poëzie (satura sc. poesis); zie de uitgave van Grotius: Martiani Minei Felicis Capellae Carthaginiensis viri proconsvlaris Satyricon, in quo De nuptiis Philologiae & Mercurij libri duo, & De septem artibus liberalibus libri singulares. Omnes, & emendati, & Notis, siue febrvis Hvg. Grotii illustrati. Ex Officinâ Plantinianâ, Apvd Christophorvm Raphelengivm, Academiae Lugduno-Bat. Typographum. MDIC. Ter Meulen-Diermanse, no. 411.
    4 - Zie S. Augustini Hipponensis Episcopi De civitate Dei Libri XXII. in duos tomos divisi, ex vetustissimis MSS. exemplaribus emendati, juxta novissimam editionem Coloniensem. Accedunt Commentarii eruditi, & integri quidem, Joan. Ludov. Vivis Hispal. ac Leonh. Coquei Aurelianensis. Cum Indice gemino, altero Locorum Sc. S. altero rerum ac verborum locupletissimo. Francof. ac Hamburgi. Sumtibus Zachariae Hertelii A. MDCLXI I, p. 163 (in de comment.).
    5 - Justinianus I, Byzantijns keizer (527-565; geb. ± 484); op zijn initiatief kwam de codex Justinianus tot stand.
    6 - De rechtsgeleerde Hieronymus Treutler (1565-1607), schrijver van Selectae disputationes ad jus civile Justinianeum quinquaginta libris pandectarum comprehensum Marpurgi, vol. I 1592, vol. II 1593.
    7 - Nikolaus Vigel (Vigelius; 1529-1600), rechtsgeleerde.
    8 - Magister Joachim Damcke († 1637), sedert 1606 predikant te Hamburg, vader van Bernhard Damcke.