Vir amplissime,
Literis tuis novissimis, quas mihi tradidit Cassius tuus2, respondi nuper XXI. Decembris3, ac Summae Curiae senatorem Reigersbergium4, affinem tuum, rogavi, ut epistolam meam ad te transmitteret, a quo etiam simile officii genus ante annum expetii. Nunc, cum iter ad te parat ille idem Cassius, abire eum sine meis ad te literis passus non sum.
Ego iuveni cultissimo eruditissimoque et ad omnem laudis excellentiam nato praestiti non quantum commendatio tua et virtus eius merebantur, sed quantum potuit mediocritas mea. Supervacuum erit, si te monuero, ut quem semel gravissimo luculentissimoque iudicii tui testimonio prosecutus es5, eundem porro ornare quibuscunque rebus poteris, velis. Cum enim semper mirum in modum propenso erga omnes tuos affectu sis, quidquid huic feceris, non nobis tribues, sed moribus tuis. Evulgavit es nuper duas Augusti Buchneri dissertationes6, in quibus castigatae cuiusdam doctrinae genius supra Germanorum eminet indolem. Si plura id
237
genus monumenta Witenberga prodierint, credam plus eam gentem rebus turbatis quam in media pace posse.Vale, vir summe et incomparabilis ac seculi nostri primarium decus.
Lugduni Batavorum 18. Martii 1634.