eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1902. 1633 december 21. Van P. Cunaeus1.

    Cum ante annum ad literas tuas respondissem2, vir amplissime, epistolam senatori supremae Curiae D. Reigersbergio3, affini tuo, commisi, quam pervenisse in manus tuas credo. Ea scriptione summam meam in te observantiam, ut debui, testatus sum, ac simul de Petro Hartzwigio4, ICto Hamburgensi, quem mihi commendaveras, judicium laudabam tuum.

    Nunc quod etiam novissimis literis tuis5 petis, ut Cassio6 tuo, si quid possum bene faciam, mirifice ejus causa et cupio et debeo. Ille vero nulla re magis animos sibi omnium eruditorum conciliabit quam quod se tibi probatum fuisse domestico ministerio atque ab illo divino ore tuo pependisse gloriari potest.

    Quanta contentione quantisque praemiis non a Suecis modo, sed a rege Daniae7 etiam atque ab ipso imperatore8 inviteris, non ex vano rumore, sed optimis certissimisque autoribus accepi. In qua re habebit utique quod vehementer obstupescat posteritas, cum tu et patrio solo extorris et honoribus dejectus amplissimis, amorem Bataviae tuae ita constanter retines, ut privatam apud exteras gentes vitam degere, quam capessere oblatam ibidem a principibus maiorem dignitatem malis. Id firmissimi pectoris consilium inter Bataviae miracula non posue-

    216

    runt illi, quos olim scis epigrammate utrinque de his certavisse, quia nondum tunc contigerat res tam nova.

    Observationes tuae in novum testamentum9 cur editae non sint, dum in Gallia esses, causam forte comminisci possum. At quid nunc te retardet, non video hercle. Rogo te, ne fructu tam praeclari operis diutius carere patiaris seculum nostrum.

    Deus te, vir summe, incolumen servet nobisque et patriae tuae reddat.

    Lugd. Batavorum 21 Decembris 1633.

    Notes



    1 - Gedrukt Cunaei Ep. p. 103.
    2 - No. 1803.
    3 - Nicolaes van Reigersberch.
    4 - Zie no. 1801, p. 80 n. 1.
    5 - Niet aanwezig.
    6 - Christian Cassius (1609-1676); vgl. no. 1808, p. 87 n. 7.
    7 - Christiaan IV; vgl. nos. 1855 en 1877.
    8 - Ferdinand II.
    9 - Zie no. 1866, p. 165 n. 1.