Gerardo Ioanni Vossio.
Historias artemque civilem docenti in florentissima Amstelodami urbe.
Id sim, quod minime volo, praestantissime Vossi, id est ingratus, si cum omnes chartae tuae plenae sint mei, ego amorem cultumque tui intra animi secreta claudam neque curem, ut ad posteritatem, si tamen illa laboribus nostris speranda est, monumentum exstet indivulsae nostrae conjunctionis, quam tu in nostris rebus adversis, quales aut falsos animos nudare aut leves immutare solent, adeo non minuisti, ut etiam multis officiis auxeris. Si me eruditione tua plane singulari
257
latissimeque diffusa adductum dixerim, ut te, quanti facio, facerem, id dicam, quod mihi cum sparsa per totum orbem literas amantium universitate commune est.Sed quo propius mihi mores tuos candidissimos et bonitatem clausam nemini nosse licuit, eo majore nexu conjungi semper tibi in felicitatis meae magna parte posui: ingens est vinculum omnium honestarum literarum commune studium.
Sed accessit et aliud, quod in disputationum theologicarum aestu fervente saeculo te reperi prudentia et animi moderatione singulari, qui ab iis, quae ecclesiae ab apostolis satae et quae cum illis germanitate disciplinae cohaerebant, ut certa atque explorata tenuerunt, nunquam decederes; ab iis vero, quae antiquitus liberam habuerunt disputationem, inhiberes decretorium stylum. Quod propositum quo teneres felicius, magna tibi duo auxilia aderant: ingens et quanta cuiquam homini fuit in evolvenda ecclesiae antiquitate diligentia et limatum judicium; de quibus dubitare nemo poterit, qui historiam tuam Pelagianam2 legerit, per Galliam Britanniamque praedicatissimum opus.
Tantis virtutibus tuis et in me meritis eximium aliquid muneris debebatur. Sed cum disjectis hactenus chartis librisque meis sedem certam constituere nondum potuerim eoque nec operum majoribus imponere ultimam et irrevocabilem manum, memor interim humanorum casuum, solvendo adhuc impar, pignore tamen vel exiguo dato testari volui quantum quamque libenter deberem. Et tamen, si mihi concedis, quod sibi Horatius3, pretium dicere muneri, tragoedia est, quam adfero, scripti genus, ut optime tu scis Vossi, a quo post grammatices et eloquentiae praecepta4, artem quoque poëticam5 vivis coloribus expressam habemus, regale tantaeque dignitatis, ut id Sophocles principe quem Athenis tenebat loco, Caesar autem Augustus animo totam vim Romani imperii complexo non inferius judicarint.
Est et argumento sua commendatio petito scilicet non ex Graecorum mendacio inquinatis Trojae et Thebarum malis, sed ex intacta falso Mosis historia; et quidem ni fallor, in divinis libris unico, quod duo illa habeat Aristoteli, viro et in
258
hac parte ut mecum tu judicas maximo, etiam singula ad tragoediae gratiam valere plurimum existimata: agnitionem insperatam et rerum vices repentinas. Nam et Iosephus, Israëlis filius, fratribus diu ignaris se patefacit et fratres ipsi ex maximo metu in res maxime prosperas subito transferuntur, nisi forte futuri sunt qui reprehendent, quod hujus tragoediae non tristis sit exitus; qui si errorem eum in cothurni ac socci discrimine nondum deposuerunt, legant aut Aeschyli Danaidas aut nostri Euripidis Alcestim, Iona, Helenam et, quam nuper latine vertere mihi libuit, in Tauris Iphigeniam6 aut, si id laboris nolunt sumere, tua illa, quae modo memoravi, legant de arte poëtica praecepta. Quibus an haec, quae damus, satis congruant, non alium potius quam te ferimus judicem; non sane fiducia nostrorum conatuum, qui et fortunae hactenus saevitia et ipsa decliviore aetate, quod tu prope solus non experiris, labascunt, sed tui judicii aequitate, quam tamen non ut amicus spero; neque enim corrumpere te volo ea re, cujus ipse pretium debeo, sed ut is, cui optime semper mereri de literis et literas amantibus fuerit propositum.Est in hoc argumento et aliud, quod an aliis placiturum sit nescio, - maligno enim saeculo vivimus -, tibi certe placiturum non dubito. Docuit me Philo7, paulo minus quam Christianus, Mosem illum, quem et nos et Iudaei divino spiritu afflatum manifesta praesignificatorum fide credimus, sapientissimum autem legum conditorem celebrant viri sapientes et sapiente admodum nati saeculo, Siculus Diodorus8, Romanus Trogus Pompeius9 et Cappadox sed judicio maximus Strabo10, cum nobis in legum sanctissimarum vestibulo dedisset exemplaria ad vitam privatam tria eximia: primi ejus, qui artium doctrinaeque excellentis auxilio a falsis deis ad verum pervenisset, alterius cui ipsa nascendi fors et felix educatio tribuisset plurima, tertii vero cui ad haec bona accessisset id, quod expertus vel maximum puto, per res duras exploratio; voluisse adjicere et viri in imperio versantis virtutibus non tantum illis avitis atque domesticis, sed et publice profuturis egregii. Quod quidem in Iosepho ita praestitit, ut ipse populi ductor, si quis unquam, futuri providus, infractus malis, justi tenax, modi per omnia observans, non aliam sibi formam, ad quam actiones suas post divina jussa componeret, quam Iosephi hujus vitam videatur habuisse propositam: multum ab illis remotus pessimis et, quod sequitur, pessimorum magistris, qui nobis quoties figurare virum principem volunt, ponere solent hominem ex dolis malis ac perfidia Deique ac legum omnium tum communium tum cuique populo propriarum obdurato contemtu; qualis, ni fallor, animi constitutio, nisi per longam scelerum consuetudinem obtineri non potest.
Sed haec latius exsequi tuum est, a quo post libros indices judicesque optimos eorum, qui Graece quique Latine annales condiderunt, summam quoque historiae
259
universae omnes veri rectique amantes non dicam exspectamus, parum enim id est, sed flagitamus.Vale, vir meo cordi proxime, et amissi - sic Deo visum - filii11 desiderium tot a te genitis perque orbem totum emissis eruditionis tuae liberis solare.
Francofurti, Idibus Iuliis anni 1634.
Tuus totus
H. Grotius.