eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1949. [1634] augustus 21. Van G.J. Vossius1.

    S.P.,

    David Lommelius2, qui has literas defert, ante biennium mihi, cum Hardervico se huc conferret, ab Isaaco Pontano3 de meliore nota commendatus fuit, ac comperi favore neutiquam indignum. Parentem habuit honestum virum4, cuius opera serenissimus Sueciae rex5 saepius in rebus suis apud Hamburgenses locisque in aliis usus fuit. Erat is latine Graeceque eruditus versumque nunc Belgicum nunc latinum scite pangebat, πολύγλωττος adeo, ut duodecim fuisse complexus linguas dicatur. Uxorem6 habuisse audio germanam illius sororem, prior quae coniux nostri praetoris Grotenhusii.

    Adolescens ipse commendatione Paulli Pelsii7 a secretis erit Cornelio Pauwio8. Multum literas amat et literatos, te ante omnes aestimat, ut debet. Eo minus sic poscenti literas denegare ad te potui, simul, quia semper ingenuum comperi.

    Blauwius9, quod nunquam alias, tardum nomen factus in excudendo Sophompanea tuo10. Diu novos et elegantes typos Francofurto exspectavit11. Sperabat autem posse se excudere tribus hebdomadibus, quae proxime antecederent tempus profectionis ad nundinas Francofurtensis. Sed ubi id tempus advenit, errorem suum animadvertit. De Sophompanea solo cogitarat: exciderat autem de recudendis simul piis poematis12, quae non paullo plus spatii requirunt. Itaque dolet ob hanc culpam, ac quia inanem nunc conatum fore videt, si adlaboret, ut in nundinis compareant, satius judicat differre hebdomadem unam, alteram; simul ne aliis incommodetur, quibus praelum fervet. Equidem non patiar deinceps moras necti nec sane id ille acturus; potius singulari cura, quod nunc deliquit, corrigere conabitur.

    274

    Quas vero tibi gratias et quantas debeo, amplissime vir, quod divinum opus13 meo nomini, huius homulli, dicatum eas? Equidem, quibus verbis vel gaudium meum vel quantopere me obstrinxeris eloquar, non invenio. Sane si duo, tria mihi omni contigerint vita, quae ad honorem meum putarim plurimum conferre, in iis reponi debet honos, quem habitum mihi ivisti. Quare gratias quidem ago et quantas possum ago, at non quas debeo. Solumque spondeo fore me, qui fui semper, vel si fieri possit, operam daturum, ut me ipsum vincam.

    Filius tuus14 sedulo audit Blauwium15 in mathesi, ac in jure etiam a Corvino16 institui coepit. Quotidie incrementa capit, non doctrinae modo, sed virtutis etiam ac modestiae. Id non alia de caussa, quam quia sic res se habet, scribo. Sane numquam mihi magis placuit. Quotidie est domi meae nec ullius utitur commercio, a quo possit corrumpi.

    Commentarii mei Grammatici17, ut spero, ante nundinas absolventur. Supersunt indices et pauca alia. Gaudebo me onere molestissimo defunctum.

    Dum haec scribo, advenit Baro Jacobus Skyttius18, iuvenis optimus et sititor doctrinae, imprimis eius, quae nobilitati esse usui maximo solet. Orationem molitur de laudibus sui regis19. Ait se de eo ad te scripsisse20 rogasseque pauculis versiculis vel argumenti caussa ornare editionem velis. Simul postulavit plurimum te salutarem et verbulo hoc attingerem, quod dixi. Scio molestum esse sic ad placitum alienum a gravioribus avelli. Sed tamen iuvenis non est indignus, qui elogio tuo ad maiora excitetur. Et parentem21 demereberis, quem non iniuria magnus rex magni fecit, dum in terris egit. Et multum est, quod in Suecico regno magnus est studiorum et doctorum patronus.

    O quam gaudeo, magne vir et amice, quod post iniquitatem, non illam patriae quidem, sed quorumdam tamen, qui nimium in patria possunt, virtutes tuas aestimare sciat strenua haec Suecorum gens, ante omnes magnus cancellarius22, vir immortalitate dignissimus, cui longam ac foelicem vitam exopto, non solum Suecici regni et Germanicae libertatis ergo, sed etiam tui caussa, cui quod nunc bene est, gaudeo et ut melius meliusque sit, exopto ringentibus quantum lubet invidis ac virtutis tuae inimicis.

    Uxori liberisque multam salutem meo, conjugis23 et liberorum nomine dicito.

    Tibi devinctissimus,
    Ger. Jo. Vossius.

    Amstelodami, XII Kal. Sept. St. N.

    275

    Adres: Amplissimo et incomparabili viro, Hugoni Grotio, J.C. Francofurti ad Moenum. per amicum.

    In dorso schreef Grotius (de Romeinse datering niet inclusief omrekenend): 19 Aug. 1634. Vossius.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, U.B., coll. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Gedrukt Voss. ep., p. 269. Beantw. d. no. 1953.
    2 - David de l'Hommel Jr. (geb. 1584).
    3 - Johannes Isacius Pontanus, hoogleraar te Harderwijk.
    4 - David de l'Hommel Sr., over wie ik geen nadere gegevens vermeld heb gevonden.
    5 - Gustaaf II Adolf.
    6 - Een zuster - haar naam heb ik niet kunnen vinden - van Anna de Vogelaer (geb. 1590), tweede van de drie echtgenoten van de Amsterdamse hoofdschout Jan ten Grootenhuys, over wie men zie I, p. 108 n. 4.
    7 - Paulus Pels, medestichter en burgemeester van Nieuw Hanau.
    8 - Over Cornelis Pauw zie no. 1940, p. 264 n. 3.
    9 - Willem Jansz. Blaeu; vgl. ook no. 1922, p. 240 en n. 11 aldaar.
    10 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas; zie no. 1946, p. 270 n. 2.
    11 - Vgl. no. 1923.
    12 - Vgl. no. 1928.
    13 - Grotius wenste zijn Sophompaneas aan Vossius op te dragen; zie no. 1936.
    14 - Pieter; vgl. no. 1922.
    15 - Willem Jansz. Blaeu; vgl. no. 1922 en no. 1923.
    16 - Joannes Arnoldi Corvinus had zich na zijn verbanning uit Leiden (vgl. IV no. 1376, p. 20 en n. 1 aldaar) te Amsterdam gevestigd, waar hij zich met de rechtswetenschap bezighield.
    17 - Gerardi Ioannis Vossii De arte grammatica libri septem. Amsterdami, Apud Guilielmum Blaeu 1635.
    18 - Vgl. no. 1914, p. 233 en n. 8 aldaar.
    19 - Gustaaf II Adolf.
    20 - Vgl. no. 1937, p. 259 en n. 5 aldaar.
    21 - Johan Skytte; zie no. 1923, p. 242 en n. 1 aldaar.
    22 - Axel Oxenstierna; vgl. no. 1928, p. 248 en n. 8 aldaar.
    23 - Elisabeth Junius.