eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1946. 1634 augustus 12. Aan G.J. Vossius1.

    Literas, quas scripsisti, vir praestantissime, Iunio mense2, in uxoris iter dilatae nunc demum ad me pervenerunt, non et Hortensii3 quae nescio quomodo, dum colliguntur, sarcinulae exciderunt; ei igitur me ut comiter excuses rogo, et quod unum non conspectis literis possum, dic gratias agere maximas et laetari me, quod spes sit, ut vir tibi probatus collegio quoque societur.

    Sententiam de terrae rotatione damnatam Romano judicio4 ut sacris literis inimicam non Italis tantum, sed et illarum rerum peritissimo Kepplero5 placuisse scio, et multos quotidie reperio eam sectantes. Est tamen ἐϰ τῶν φαινομένων

    270

    ἀναπόδειϰτος et argumenta sunt in contrariam partem haud levia ἐϰ τῶν φυσιϰῶν etiam ex umbrarum quibusdam observationibus, si Caesenati6 credimus.

    Sophompaneam nostrum7 tibi non displicuisse, quin et nostri in ea lectione tibi non resuscitatam quidem - neque enim dormire eam apud te unquam credidero - sed acriore sensu impressam memoriam, est quod mihi gratuler. Sollicitudinem tamen pro me nimiam deponas velim. Prospicient mihi Deus et magnus cancellarius8, nostri supra meritum aestimator.

    Esse in patria qui mihi non desinant optima optare, hoc quoque inter solatia est. Ejusdem patriae incommodis indoleo, maxime cum video et pacem illis displicere et vix esse unde bellum gerant.

    Pro Rhedano9 gratias ago nec quicquam addo ad laudem operis, ne tuos dolores renovem.

    Fabricius10 neque visus est mihi - nam ante adventum ejus discesseram - neque redditae quas ei dederas literae. Bertholdo Nyhusio11 de nova illa, qua dissentientes impetit via, erudite et prudenter respondit Calixtus libro de Arte nova, quem subjunxit libro de Theologia morali12. Hoc anno Helmaestadii editum id opus. Summa haec est in iis, quae de rebus sive humanis sive divinis credimus, nulla esse possessionis privilegia, asserentibus incumbere probationem. Probari autem non tantum quod totidem literis ostenditur, sed et quod per legitimas et homini non insano neque pertinaci fidem facturas illationes deducitur.

    Discessionis causa, quae abs te redditur, optima est: non potuisse vivi sub tali dominatu neque integras nationes aut magnas nationum partes ideo debuisse a conventibus abstinere. Sed Calixti librum ut legas, rogo: multa sunt in eo utilia; multa ab aliis dicta quidem, sed a nemine exactius.

    Vale, vir eximie.

    Francofurti, 2/12 Aug. 1634.

    Uxor et liberi nostri tuam13 ac tuos officiose salutant.

    Tuus semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 122; Ep. ecclesiast., p. 788. Antw. op no. 1930.
    2 - No. 1930 dd. 28 mei (= d. V kal. Iun.).
    3 - Martinus Hortensius; zie no. 1930, p. 251 en n. 1 aldaar.
    4 - Vgl. no. 1930, p. 251 sub n. 6.
    5 - De Duitse astronoom Johannes Kepler (1571-1630), evenals Galilei aanhanger van het stelsel van Copernicus; vgl. no. 1930.
    6 - Inwoner van Cesena, bij Sidon. Apoll. Ep. VIII Ad Candidianum; zie W.B. Anderson, Sidonius Poems and Letters I, The Loeb Class. Libr. MCMXXXVI, p. 380.
    7 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdam, Apud Gvilielmvm Blaev MDCXXXV. Het werk was aan Vossius opgedragen; vgl. no. 1936. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    8 - Axel Oxenstierna; vgl. no. 1928, p. 248 en n. 8 aldaar.
    9 - Belgarum aliarumque gentium annales, auctore Everardo Reidano; Dionysio Vossio interprete: Lugduni Batavorum MDCXXXIII; vgl. no. 1895, p. 206 n. 8. Vossius' zoon Dionysius was op 25 oktober 1633 na een kortstondige ziekte overleden.
    10 - Vincentius Fabricius; zie no. 1930, p. 252 en n. 2 aldaar.
    11 - Over Nihusius zie no. 1930, p. 252 en n. 5 aldaar.
    12 - Georg Calixt; zie no. 1930, p. 252 n. 6; voor zijn Digressio De arte nova en Theologia moralis zie no. 1942, p. 266 n. 3.
    13 - Elisabeth Junius.