eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1930. 1634 mei 28. Van G.J. Vossius1.

    Vir clarissime,

    Mitto ad te Guilhelmi Schikarti2 literas et, si non fallor, ejus פורים, sive de Judaeorum Bachanalibus opusculum3. Quam inde capio conjecturam, quia ad me miserit, quicum non ea illi amicitia vel illud literarum commercium hactenus fuit.

    251

    Simul literas accipies Hortensii4, civis tui, quem puto aliquando non inglorium patriae urbi fore. Est et illi familiaritas, sed literaria, cum Schikarto. Uti et cum Gassendo5 et aliis, in mathesi claris viris. Ipse nunc disciplinas mathematicas in urbe hac, sed extra ordinem, profitetur. Attamen is est confluxus audientium, is quoque genius docentis, ut non dubitem, quin propediem eum collegam simus habituri. Ptolemaeum6 sic sequitur, ut Tychonianam7 et Copernicanam8 sententiam simul proponat et explicet. Nec obscurum nobis in Copernicanam magis inclinare: utcumque ea Romae sit damnata a cardinalibus anno MDCXVI atque iterum anno superiori: imo Galilaeus Galilaei9 Florentinus, quia hanc sententiam et viva voce et scribendo defenderet, in carcerem sit conjectus nec inde emittendus, priusquam poenitentiae satis egerit. Quam rem a nuncio apostolico10 Bruxellis Lovanium perscriptam esse mihi constat ex Fromondo11, qui his diebus Antaristarchum suum hoc de argumento ad me misit.

    Hesterna die iterum legi Sophompaneam tuum12, sed non sine multis lachrymis. Nec enim mihi cornea fibra est. Movebar argumento ipso de certissimis Scripturarum fontibus hausto et a te tam graphice nobis expresso. Movebar quoque recordatione auctoris, magni sane totius orbis eruditi, praecipui item, si non unici, Belgicae ornamenti, cui ubivis potius quam in patria, maximis a se beneficiis affecta, esse licet. Vellem magno civi tuo13 voluntas, vel potius otium esset de eo cogitandi

    252

    serio. Sed recessus animorum unus scit, quem ϰαϱδιογνώστην in Scripturis vocari propterea videmus. Amstelodamensium affectus non deferbuit. Sed quicquid sine illo tibicine struitur, corruit. Et metuo, ne rigoris illud in tuendo civitatum, suae imprimis, jure magis possit abalienare eum, qui plurimum potest. Omnino enim pecuniis ad bellum opus est. Nec sufficit haec civitas una, vel etiam Batavia universa. Tandem tempus putatur, ut faederatae quaedam provinciae in commune solvant, quod debent. In hoc si Batavi persistant, spisse procedet castrense negotium. Intelligo et eos, qui provinciarum omnium nomine magnum illud collegium constituunt, cogitasse de Guilhelmo comite14 in Germaniam mittendo majori etiam stipendio promisso. Sed Batavi in illo dicuntur conspirare, quod pecunias nolint eam ad rem contribuere, quia se nesciis non potuerit vel debuerit istius momenti constitui quicquam.

    Caetera cognosces ex Fabricio15, iuvene elegante et erudito atque ex poematis tibi iam noto, qui Hamburgum ob morbum matris16 est arcessitus. Eunte illo, paullo liberuis de rebus Batavis scripsi. Quae me saepe habent sollicitum. Sed spero, aderit ὁ Θεὸς quasi ἀπὸ μηχανῆς. Cui te, conjugem, filium17 commendo.

    v. Kal. Junias.

    Amstelodami MDCXXXIV. Met andere hand: Verte.

     

    Amplissime summeque vir, superioribus ad te literis raptim, sicut nunc meus est mos, exaratis aliud quiddam in mentem venit. Jam annus, et credo ultra est, quod urbe in hac degit Bartholdus Niuhuysius18, vir doctus et subtilis, lutheranus quondam et Calixto19 theologo perfamiliaris, postea pontificius atque ad abbatis dignitatem evectus, sed ea bello hoc Suecico exutus, et nunc extorris. Is in Germania, priusquam huc concederet, multum diuque cum lutheranis solitus dissertare super religionis controversiis, sed non ad morem vulgarem. Poscit ἀπόδειξιν invictumque aliquid quodque animum possit aut debeat reddere ἀμετάπτωτον ϰαὶ ἀμεταϰίνητον. Negat opus de singulis disputare. Eligere suos lutheranos vel etiam calvinianos et quosvis alios posse, ubi maxime existiment suae ecclesiae caussam triumphare. Si unum viderit argumentum, velle redire ad eos, unde malum pedem extulerit. Sin disputando intelligant, nihil solidi crepare, quicquid hactenus obtenditur, aequum videri, ut redeamus ad Romanae ecclesiae sinum. Edidit novo anno, ut vocat ipse, εἰϱηνιϰὸν20, quo lutheranos in hanc formam provocat. Crebro et me invisit et, quamquam de aliis quoque rebus colloquamur, tamen iam iterum tertioque eo nos sermo provexit. Illo igitur poscente caussam iustam, cur parens

    253

    meus21 a Romana abierit ecclesia, respondi multa de veteris praesentis Romanae ecclesiae discrimine. Sed tandem in eo pedem figebamus Romanae ecclesiae doctoribus ita Scripturas interpretantibus, ut manifesta iis vis fiat planeque abeant a primorum seculorum doctoribus, imo interdum, ut in Transubstantiationis dogmate sensus interpretationi reclamet manifestaque sit contradictio nec solum sic interpretantibus, sed etiam, nisi similiter interpreteris, ferro te et flamma perdere paratis: iure ab ejusmodi doctoribus receditur ac seorsim cultus Dei celebratur partim conscientae studio partim vitae conservandae, quam patriae, ecclesiae, familiae, et amicis conducibilem existimamus.

    Si valetudo, si otium tibi, si res etiam tuae sic ferant, ut hujusmodi tractes, quod arbitror, quaeso paucis saltem perscribe, quod tibi de hac re videatur et quam potissimum viam, cum istiusmodi hominibus insistendam putes.

    Vale.

    T ....

    In dorso schreef Grotius: 5 Iunii 1632.(!) Vossius.

    In marg. vertalingen in het latijn van de Griekse termen.

    Notes



    1 - Hs. Amsterdam, U.B., coll. RK., cod. III E1 162. Eigenh. oorspr. Niet ondertek. Gedrukt Voss. ep., p. 263; Voss. Op. IV ep., p. 174; Ep. ecclesiast., p. 787. Beantw. d. no. 1946.
    2 - Over Wilhelm Schickard zie IV, p. 10 n. 7; de bedoelde brief ontbreekt.
    3 - פורים sive Bacchanalia Judaeorum, referente Wilhelmo Schikart .... excudente Werlino in Oratiuncula de festo Purim, habita Tubingae, 12. febr. 1634 .... Een exemplaar van deze voordracht berust in de Bibliothèque Nationale te Parijs onder no. Z 19219.
    4 - Martinus Hortensius - Maarten van den Hove (1605-1639), wis- en sterrekundige, geboortig van Delft. Op 9 maart 1634 kreeg hij toestemming van de vroedschap van Amsterdam om gedurende enige maanden aan het Athenaeum wiskunde te doceren. In 1635 werd Hortensius tot hoogleraar benoemd te Amsterdam en in 1639 te Leiden.
    5 - De filosoof en astronoom Pierre Gassendi (1592-1655).
    6 - Claudius Ptolemaeus, Grieks astronoom, geograaf en wiskundige uit de 2e eeuw te Alexandrië.
    7 - De astronoom Tycho Brahe (1546-1601).
    8 - Nicolaus Copernicus - Niklas Koppernigk - (1473-1543).
    9 - De Italiaanse wiskundige en natuuronderzoeker Galileo Galilei (1564-1642). Zijn instemming met het stelsel van Copernicus bracht hem in conflict met de geestelijkheid van Florence. Toen dit stelsel op 23 februari 1616 door Rome als ketters was veroordeeld, werd aan Galilei het verbod opgelegd de leer van Copernicus te houden, te onderwijzen of te verdedigen. Een in 1624 ondernomen poging bij Urbanus VIII, om herroeping van het decreet van 1616 te verkrijgen, bleef vruchteloos. De publicatie in 1632 van zijn Dialogo sopra i due massimi sistemi del mondo, Tolemaico e Copernicano maakte, dat Galilei op 22 juni 1633 van ketterij verdacht verklaard werd. Tevens werd hij tot formele gevangenschap bij het H. Officie veroordeeld.
    10 - Fabio de Lagonissa (della Lionessa), nuntius te Brussel van 1627-1634; zie IV, p. 133 n. 4.
    11 - Libert Froidmont (1587-1653), Leuvens theoloog, mathematicus en natuurkundige. Hij schreef tegen de Zeeuwse wiskundige en predikant Philippus Lansbergen - zie over hem no. 1755, p. 37 en n. 2 aldaar - zijn Ant-Aristarchus, sive de orbe terrae immobili liber adversus Philippum Lansbergium Antverpiae 1631 en na Philippus' dood in 1632 tegen diens zoon Jacobus (1590-1657), die medicus was: Vesta, sive Anti-Aristarchi vindex adversus Jacobum Lansbergium et copernicanos. Antverpiae 1634. Dit laatste was een antwoord op Jacobus Lansbergens Apologia pro commentationibus Philippi Lansbergii in motum terrae diurnum et annuum: adversus Libertum Fromondum, Theologum Lovaniensem et Joan Baptistam Morinum, doct. med. et Parisiis Mathematum Professorem Regium. Middelb. apud Z. Roman, 1633.
    12 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas. Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdam, Apud Gvilielmvm Blaev MDCXXXV; Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    13 - Frederik Hendrik, in 1584 te Delft geboren.
    14 - Wilhelm, graaf van Nassau-Siegen; zie no. 1875, p. 180 n. 6.
    15 - Vincentius Fabricius - Schmidt - (1612-1667) uit Hamburg, dichter, redenaar, rechtsgeleerde en medicus, op 29 september 1633 als student in de medicijnen te Leiden ingeschreven.
    16 - Elisabeth Meier, vrouw van de Hamburgse koopman Peter Schmidt.
    17 - Cornelis.
    18 - Bartholdus Nihusius (1589-1657), van lutherse afkomst, in 1614 tot doctor gepromoveerd, gouverneur van Bernhard van Saksen-Weimar; in 1622 verliet hij heimelijk Weimar en vestigde zich te Keulen, waar hij in het katholieke geloof onderricht werd door Leonardus Marius, de latere pastoor van het Amsterdamse Begijnhof. Eind 1631 vestigde Nihusius zich te Amsterdam, nadat hij in september van dat jaar na de slag bij Breitenfeld uit de abdij Ilefeld in de Harz had moeten wijken.
    19 - Georg Calixt (1586-1656), professor in de theologie te Helmstädt; zie ook no. 1810, p. 90 n. 6.
    20 - Ars nova dicto S. Scripturae unico lucrandi e Pontificiis plures in partes Lutheranorum 1632.
    21 - Johannes Vossius - Alopecius - (1549-1586) was in 1572 tot de hervormde leer overgegaan.