Viro Illustri, Hugoni Grotio, P. Gassendus S.
Pudet me sane, Illustris vir, te ex Puteano2 nostro potius quam ex me ipso accepisse Observatiunculae3 exemplum. Ecce itaque proprium offero, cum veniam abs te deprecari alia ratione non debeam. Supervacaneum, fateor, officium, quando res tuis oculis ne semel quidem digna fuit. Sed nempe tua benevolentia meaque observantia illud exigit. Est etiam, quod placere possit, nempe vel nostri Schickardi4 nomen, quem scio quanti facias. Ipse aliunde exonerari inutili pondere
37
potes, si lubet alterum exemplum cum aliquo degentium istic amicorum communicare. Is si fuerit optimus Vossius5, rem mihi facies gratissimam. Si praeclarus Landsbergius6 - quem tibi tamen sim debiturus -, rem habebo non iniucundam. Accepi te posse istic procurare nescio quod genus ἐϰτυπώσεως. An operis etiam paullo prolixioris, quale est illud mearum nugarum7 tibi non prorsus incognitum? Si spem faceres, exscribi curarem quod posset suo tempore, ex tuo praescripto, transmitti. Sed nolim esse importunus.Amare me perge, et vale.
Parisiis. postrid. Kal. April. an. MDCXXXII.
In dorso schreef Grotius: Gazendi 1632.