eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1942. 1634 augustus 7. Aan J. de Cordes1.

    Literas et viri maximi Bignonii et tuas Wigbeo2 datas ad me non pervenisse haud mirum est, cum Hamburgum destinatae fuerint, unde et ego et tota familia mea satis longe absumus. Nam et uxor et filius3 et filiae4 Francofurti nunc omnes sumus. Interim ad Bignonium5 literas et in iis meam de Clementis Epistola sententiam misi per nobilem Suedum, quem jam ibi esse arbitror.

    Tibi pro literis meis tam diligenter curatis gratias habeo et pro iis, quae scribis super Aureliana controversia6. Scio non ignotum tibi, quam laxe vocem Sacramenti veteres Christiani usurpaverint, haud dubie eo vocabulo saepe designantes etiam ritus ab Ecclesiis aliquibus institutos, qui ad significationem aliquam mysticam viderentur non inidonei, neque id te latere non minus manuum impositionem quam baptismum apostolicis temporibus sine unctione ulla celebrata; neque vero quae propria erant illorum temporum χαϱίσματα indulta per impositionem manuum nisi apostolicarum, haud dubie ut illis, quorum testimonio ἐξ αὐτοψίας superstruenda erat Ecclesia, inde fides minime dubitanda accederet7.

    Appropinquat jam tempus mercatus, quod ubi advenerit, non committam, quin legam Dubia Evangelica Spanhemii8, relegam historiam Capelli9, et Fragmenta illa, tum Polybii10, tum aliorum mihi comparem.

    266

    Nescio an videris Georgii Calixti praefationem ad editos a se libros Augustini de Doctrina Christiana et Commonitorium Vincentii Lirinensis11, ejusdem de Caelibatu Clericorum opus12, deinde et epitomes Theologiae moralis partem primam cum digressione de arte nova13. Probo viri judicium et cum pacis amore conjunctam antiquitatis reverentiam14.

    Gaudeo ibi me esse loci, unde literae ad vos brevi tempore transire possint.

    Vale, vir reverende.

    Francofurti, VII Augusti novi Kalendarii 1634.

    Notes



    1 - Gedeelt. copie Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583, f. 33. Gedrukt Epist., p. 126; Ep. ad Gallos, p. 352. Voor geadresseerde zie IV, p. 464 n. 4.
    2 - Niet geïdentificeerd.
    3 - Cornelis.
    4 - Cornelia en Maria.
    5 - Jérôme Bignon; zie no. 1867, p. 167 n. 16.
    6 - No. 1938; voor de brief van Clemens zie aldaar en no. 1844.
    7 - De woorden ‘Scio non ....... dubitanda accederet’ in afschrift Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583, f. 33, waar de datering is op 7 - en niet zoals in de edities der Epist. en Ep. ad Gallos op 6 - augustus. De brief is van dezelfde datum als no. 1943 aan J. Dupuy, dus van 7 augustus; zie ook no. 1950.
    8 - Voor Friedrich Spanheim en zijn Dubia Evangelica zie no. 1925, p. 246 en n. 2 aldaar.
    9 - Vermoedelijk van Jacques Cappel (1570-1624), exegeet, filoloog en historicus te Sedan de Historia sacra et exotica ab Adamo usque ad Augustum, demonstrationibus mathematicis fulta et documentis ethicis locupletata, auctore Jacobo Capello Sedani, J. Jannon, 1613, ev. zijn Historiae ecclesiasticae centuriae quinque, ab Augusti nativitate ad imperatorem Valentinianum III. Accessit Synopsis, cujus argumentum adversa pagina continetur ..... auctore Jacobo Capello Sedani, typis Jannon, 1622. Voor een herlezing komt nl. het in 1634 te Genève verschenen Historia apostolica illustrata ex Actis Apostolorum et Epistolis Paulinis ..... His additum est Historiae Judaicae .... breve ex Josepho compendium ..... Omnia studio ... Ludovici Capelli .... collecta. Genevae, sumptibus J. de Tournes et J. de La Pierre van Jacques' broer Louis (1585-1658) waarschijnlijk nog niet in aanmerking.
    10 - Vgl. no. 1943, p. 267; in de catalogus van de najaarsmesse van Frankfurt van 1634 heb ik geen editie van Polybius vermeld gevonden.
    11 - D. Augustini Libri IV de doctrina Christiana, Liberqve de fide & Symbolo, ac Vincentii Lirinensis Commonitorium, cum Prooemio Calixti prolixo, atqve Admonitione, sub finem adjecta. Helmstadii A. 1629.
    12 - Tractatus de conjugio Clericorum, qvo ostenditur Pontificiam legem, qva sacris ministris conjugium universim & simpliciter interdicitur, sacrae Scripturae, rectae rationi, justarumqve legum naturae, & Ecclesiasticae primaevae antiqvitati, prorsus adversari; imprimis autem, qvod Baronius, Bellarminus, & socii, asserunt, Apostolos eam sancivisse, absurdam novitatem esse. Sub finem agitur de haeresi Hildebrandina, & additur Appendix, nonnihil scriptorum, ad rem facientium, complexa. Helmstadii 1631.
    13 - Epitomes Theologiae Moralis Pars Prima: Una cum Digressione de arte nova, qvam nuper commentus est Bartholdus Nihusius, ad omnes Germaniae Academias, Romano Pontifici deditas & subditas, imprimis Coloniensem; Cujus Digressionis ergo haec Epitomes pars seorsim nunc editur. Helmstadii, excudit H. Mullerus, 1634. Voor Nihusius' Ars nova zie no. 1930, p. 252 n. 7.
    14 - De woorden ‘Nescio an ........ antiquitatis reverentiam’ eveneens in de Parijse copie; vgl. p. 265 n. 8.